Documento Treponti 39

Contenuto

Titolo
Documento Treponti 39
Regesto
Testimonianza di [...] de Ferrariis
Luoghi citati
Strada di Treponti
Vado
Trascrizione
✠ [...] de Ferrariis iur(atus), vocatus de XIIII, XV, XVI, XXII et XXIII et XXIIII titulis. Interrogatus de XIIII titulo, dixit ut in titulo continetur per XL annos. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia vidi et audivi». Interrogatus si interfuit acquisicioni de eo quod in titulo continetur, respondit: «Non». Interrogatus si inter dicta confinia posset esse aliquid alterius quam episcopi Saone, quin ipse sciret, respondit: «Non credo». Interrogatus si per partem illam consueverunt ire et redire illi qui veniebant per vallem Trium Poncium et ibant vel ire volebant ad Vahy, respondit: «Sic, quidam, sed ibi fuerunt [...] Saon(enses) cum grano et aliis». Interrogatus si interfuit quando fuit laboratum id quod in titulo continetur, respondit: «Sic, multociens eas laborari vidi. De diebus vel mensibus [...] non recordor». Interrogatus si semper homines qui veniebant per vallem Trium Poncium et ibant ad Vahy ibant per quandam partem illius terre que est inter confinia que in titulo continentur, respondit: «Non semper, immo quandoque per unam partem illius terre et quandoque per aliam». Interrogatus a quibus vidit laborari illud quod in titulo continetur, respondit: «A Sicardo de [Papasal et Airaldo eius filio ...] Papasal, Bruno Ferrario et aliis quibusdam». Interrogatus si semper remansit spacium inter dicta confinia non laboratum, per quod homines qui veniebant deversus vallem Trium Poncium ibant cum bestiis honeratis et non honeratis, respondit: «Credo». Interrogatus si scit quod illud impedimentum quod est factum prope molendinum episcopi, cuius causa impediuntur homines ire per viam illam, est factum a parvo tempore citra, respondit: «Credo». Interrogatus si per partem illius terre que est inter dicta confinia est terra seu via calcata et esse consuevit propter itinera que consueverunt facere homines et bestie per eam que veniebant deversus viam Trium Poncium, respondit: «Non, nisi ut supra dixi». Interrogatus si interfuit quando bestie capte fuerunt inter dicta confinia, respondit: «Non, sed dici audivi». De aliis interrogacionibus dixit: «Nichil». De XV titulo dixit ut in titulo, «et hoc scio quia vidi per totum meum recordare et audivi» et dixit de interrogacionibus per omnia sicut de XIIII dixerat. De XVI titulo dixit ut in eo, «per totum meum recordare hoc vidi et audivi» et dixit de interrogacionibus sicut dixerat super XIIII titulo. De XXII titulo dixit ut in eo. Interrogatus quomodo scit, dixit quia semper «per totum meum recordare» eam appellavit et appellari audivit sic. Interrogatus si alio modo posset vocari ab aliquo quin ipse sciret, respondit: «Non, quod credam». Interrogatus si per partem illam consueverunt ire homines qui ibant per viam seu stratam Trium Poncium, respondit: «Credo de quibusdam». Interrogatus per quot vices sic eam appellari audivit, dixit: «Non recordor, sed [...] per [...] annos [...] inde scio». De XXIII titulo dixit ut in eo [...] [...] [...] [...] «superius dixi, vidi et audivi». Interrogatus cuius etatis est, dixit: «Habeo annos quinquaginta et plus et recordor annos quadraginta». De condicione testium dixit sicut [...]agnus. Bona sua valent lb. viginti.
(S.T.) Ego Iacobus Taraburlus notarius, precepto dicte potestatis, scripsi.
È parte di
Foglio 16
Media
TPDoc39