Documento Treponti 38
Contenuto
-
Titolo
-
Documento Treponti 38
-
Regesto
-
Testimonianza di [...]
-
Trascrizione
-
[...] [...] [...] ibi via publica neque [...] neque perinde ibant bestie [... Interrogatus] si interfuit quando fuit laboratum illud quod in titulo continetur, respondit: «Non intereram, sed traseundo perinde eas laborari videbam». Interrogatus a quibus eas vidit laborari, dixit: «Ab hominibus Saonensis episcopi, videlicet Sicardo Papasal et Airaldo eius filio et Iohanne Maçarello et pluribus aliis». Interrogatus per quot vices hoc vidit, dixit: «Non recordor, sed pluries fuit». Interrogatus si semper homines qui veniebant per vallem Trium Poncium et ibant ad Vahy ibant per quandam partem illius terre que est inter dicta confinia, respondit: «Non, immo quandoque per unam partem illius terre et quandoque per aliam». Interrogatus si semper remansit inter dicta confinia spacium non laboratum per quod homines qui veniebant deversus vallem Trium Poncium ibant cum bestiis honeratis et non honeratis, respondit: «Non, nisi quedam straçeta que homines illarum partium pro ire ad nemus et campos faciebant». Interrogatus si scit quod illud impedimentum quod est factum prope bedum molendini episcopi, cuius causa impediuntur homines ire per viam illam, est factum a parvo tempore citra, respondit et dixit quia factum est iam sunt anni XXX et plus. Interrogatus si per partem illius terre que est inter dicta confinia est terra seu via calcata propter itinera que consueverunt facere homines et bestie per eam que veniebant deversus viam Trium Poncium, respondit: «Non, nisi ut supra dixi». De aliis interrogacionibus dixit: «Nichil inde scio». De XV titulo dixit et de interrogacionibus eiusdem sicut de XIIII. De XVI titulo dixit et de interrogacionibus eiusdem sicut de XIIII. De XVII titulo dixit: «Nichil inde scio, nisi quia per totum meum recordare steti quod non vidi inde viam ire, nisi straçeta superius dicta». De XXII titulo dixit ut in eo, «per totum meum recordare et ideo scio quia per eam multociens ivi et redivi nec eam appellavi vel appellari audivi viam Trium Poncium, quoniam in valle Trium Poncium nulla via est, immo straçetum». De aliis interrogacionibus dixit: «Nichil inde scio». De XXIII titulo dixit ut in titulo continetur. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia eam sic per totum meum recordare appellari audivi». Interrogatus si per loca illa semper consuevit esse via, respondit: «Non, immo dicta straçeta». Interrogatus si alio nomine vel aliis [...] de quibus fit mencio in ipso titulo, quin ipse sciret, respondit: «Non». De XXIIII titulo dixit ut in titulo. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia vidi». Interrogatus si semper et continue vidit [...] «cotidie». Interrogatus si aliter posset fuisse infra predicta tempora quam in titulo continetur, quin ipse sciret, respondit: «Non credo». Interrogatus si homines et bestie que ibant per viam illam deversus vallem Trium Poncium transibant illud bedum, respondit: «Sic, illi de districtu Saone et non alii homines». Interrogatus quantum temporis est quod hec talia scit, dixit: «Sunt XL anni et habeo annos L et recordor annos XL». De condicione testium dixit sicut Iordanus Pigascus. Bona sua valent lb. XL.
(S.T.) Ego Iacobus Taraburlus notarius, precepto dicte potestatis, scripsi.