Documento Treponti 37
Contenuto
-
Titolo
-
Documento Treponti 37
-
Regesto
-
Testimonianza di [...] Gascus
-
Trascrizione
-
✠ [...] Gascus vocatus de VI, VII, XXVI, XXVII, XXVIII, XXVIIII, XXX, XXXI, XXXII titulis. Interrogatus de VI titulo, dixit ut in eo. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia per eam partem pluries ivi et vidi eam». Interrogatus in qua contrata Trium Poncium est miliarium illud et dimidium, respondit: «Ultra Tres Pontes, sicut itur per Tres Pontes ascendendo in sursum usque in stratam que venit deversus Altare et que vadit Saonam et non alibi». Interrogatus si illud miliarium et dimidium est ibi ubi consuevit esse via Trium Poncium per quam homines ibant et redibant cum bestiis honeratis et alio modo, respondit: «Non, quia non dico ibi esse via, immo straçetum, nec unquam fuit ibi via publica». Interrogatus si scit quod, si quod impedimentum est in illa via, illud fecerunt Saonenses vel fieri fecerunt, respondit: «Nescio». Interrogatus si scit quod via que vadit a muraciis Vadi et transit aquam que venit deversus Quilianum et vadit per vallem que appellatur Trium Poncium usque quo intrat in stratam que venit versus Altare hec totalis via tota est appellata et consuevit appellari strata seu via Trium Poncium, respondit: «Non, quia non est ibi strata vel via, immo est straçetum». De VII titulo dixit ut in eo continetur. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia vidi et audivi et multociens perinde transivi». Interrogatus ubi est vallis illa que appellatur vallis de Straçetico, respondit et dixit quod est ultra Tres Pontes usque in stratam Sagone que venit ab Altari. De aliis interrogacionibus dixit: «Nichil inde scio». De XXVI titulo dixit ut in titulo continetur. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia multociens perinde ivi et redivi». De aliis interrogacionibus dixit: «Nichil inde scio». De XXVII titulo dixit ut [in eo continetur. Interrogatus quo[modo scit ...] «ivi et redivi». Interrogatus si aliter posset esse, quin sciret, respondit: «Non» [...] . Interrogatus quomodo scit, [...] [...] [...] respondit: «Quia vidi et [...] ». De XXX titulo dixit ut in titulo. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia per eam vallem multociens ivi et redivi et eam bene scio et appellari audivi eam straçetum, et non via publica ibi est». Interrogatus quid est publica fama, respondit: «Id quod publice inter homines dicitur». De XXXI titulo dixit ut in titulo continetur. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia per dictam contrata<m> pluries ivi et redivi et vidi fieri, prout in titulo continetur et nichil aliud inde scio». De XXXII titulo dixit ut in eo. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia multociens perinde ivi et redivi et bene scio partes illas». De condicione testium dixit sicut Peregrinus Peltrus. Bona sua valent lb. XL.
(S.T.) Ego Iacobus Taraburlus notarius, precepto dicte potestatis, scripsi.