Documento Treponti 36
Contenuto
-
Titolo
-
Documento Treponti 36
-
Regesto
-
Testimonianza di [...]
-
Trascrizione
-
[...] iur(atus), interrogatus de [...] titulis [...] et abinde citra. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia vidi». Interrogatus a quo [vel quibus] eam contratam vidit custodiri tanquam propriam hominum Saone, respondit: «A Porro et Cavagnario et quibusdam aliis». Interrogatus quo loco erat quando dictam contratam sic custodiri vidit, dixit: «In Saona». Interrogatus per quot vices dictam contratam sic vidit custodiri, respondit: «Usque in sex vices et usque per duodecim vices». Interrogatus qui fuerunt illi et quot quibus prohibitum fuit ne per contratam Trium Poncium transirent, respondit: «Nescio». Interrogatus si per contratam Trium Poncium consuevit esse via habilis ad eundum pede et equo cum grano et blava et alio honere super bestiis et alio modo, ita quod pocius per vim quam de iure fiebat prohibicio transire volentibus per viam Trium Poncium, respondit: «Non». Interrogatus a quo vel a quibus hec talia didicit, dixit: «A nullo, nisi a me ipso qui ut supra vidi». Interrogatus si aliter posset esse, quin sciret, respondit: «Sic». Interrogatus si tenetur iuramento potestati vel comuni Saone, respondit: «Sic, de iuramento compagne». Interrogatus que fuerunt ille res quas sic vidit custodiri infra dicta confinia tanquam propria hominum Saone, respondit et dixit: «Straçetum Trium Poncium, nec aliquis inde transiret nisi deviando a strata publica que venit deversus Altare et vadit versus Saonam». Interrogatus si multa sunt infra dicta confinia que non sunt hominum Saone, scilicet loca sacra et religiosa et multa alia que non consueverunt custodiri tanquam propria hominum Saone per camparios comunis Saone, respondit: «Non est infra dicta confinia aliquid quod non sit hominum Saone vel comunis Saone aut episcopi Saone». De quarto titulo dixit per omnia sicut de tercio et de interrogacionibus idem. De quinto titulo dixit ut in eo, «per auditum et eciam egomet inquisivi si aliquis inde transiret pro auferendo ei quod deferebat. In Saona habito; habeo annos LXV et recordor annos XLV». De condicione testium dixit sicut Ansaldus de Capitebovis. Bona sua valent marcas centum argenti.
(S.T.) Ego Iacobus Taraburlus notarius, precepto dicte potestatis, scripsi.