Documento Treponti 35

Contenuto

Titolo
Documento Treponti 35
Regesto
Testimonianza di Ansaldo de Capite Bovis
Trascrizione
✠ Ansaldus de Capite Bovis iur(atus), vocatus de VI, VII, XXVI, XXVII, XXVIII, XXVIIII, XXX, XXXI, XXXII titulis. Interrogatus de VI titulo, dixit ut in eo continetur. Interrogatus quomodo scit, [dixit: «Quia per eam partem pluries ivi et vidi] eam». Interrogatus in qua contrata Trium Poncium est miliarium illud et dimidium, respondit: «A ponte rupto vallis Trium Poncium ascendendo usque in stratam que venit deversus Altare et vadit Sagonam». Interrogatus si illud miliarium et dimidium est ibi ubi consuevit esse via Trium Poncium, per quam homines ibant et redibant cum bestiis et alio modo, respondit: «Non, quia nescio ubi sit via Trium Poncium, immo est straçetum per quod descenditur a strata que venit deversus Altare et que vadit Sagonam; descendit illud straçetum inferius usque ad Vahy per vallem Trium Poncium». De aliis interrogacionibus dixit: «Nichil inde scio». De VII titulo dixit sicut de VI et de interrogacionibus idem. De XXVI titulo dixit ut in eo continetur, «et ideo scio quia per utramque partem multociens ivi et redivi». De aliis interrogacionibus dixit: «Nichil inde scio». De XXVII titulo dixit ut in eo continetur. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia multociens perinde ivi et redivi et ire et redire vidi carrussas, mulos, mulas et asinos honeratos et honeratas et romerios et peregrinos et mercatores, quorum nomina ignoro». Interrogatus si aliter posset esse, quin sciret, respondit: «Nescio nec credo». De XXVIII titulo dixit ut in titulo continetur. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia vidit et interfuit multociens atque transivit et sunt ibi ecclesia Sancti Iacobi, ecclesia Sancti Dalmacii, ecclesia Sancti Iohannis et ecclesia Sancti Laçari et scio quod ibi sunt domus quam plures que sunt Nasi de Saona et Willelmi Buccenigre et Phillippi de Villano et Baldi Vairoli et plurium aliorum». Interrogatus si aliter posset esse quam in titulo continetur, quin sciret, respondit: «Non». De XXVIIII titulo dixit ut in eo, «ideo scio quia multociens perinde ivi et non possunt transire mercatores inde vel terram [...] , nisi forte errassent seu deviassent a via recta qua itur ab Altari versus Saonam» et dixit sicut de XXVIII titulo. De XXX titulo dixit ut in eo continetur [...] , «nescio ibi esse viam nec esse consuevit». Interrogatus [... si aliter] posset esse quam in titulo continetur, quin ipse sciret, respondit: «Non». De XXXI titulo respondit ut in titulo continetur. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia perinde multociens ivi et redivi et eam vallem bene scio et non posset aliter esse, quin scirem, et non est in ea valle aliqua via, immo plura straçeta». De XXXII titulo dixit ut in eo. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia multociens perinde ivi et redivi et partes illas bene scio». De condicione testium dixit sicut Bonusiohannes Vallis Callida. Bona sua valent lb. viginti.
(S.T.) Ego Iacobus Taraburlus notarius, precepto dicte potestatis, scripsi.
È parte di
Foglio 15
Media
TPDoc35