Documento Treponti 34

Contenuto

Titolo
Documento Treponti 34
Regesto
Testimonianza di Buongiovanni Vallis Callida
Persone citate
Iacopo de Malo Sapello
Trascrizione
[Bonusiohannes Vallis Callida iur(atus), interrogatus de] VI et VII titulo. Interrogatus de VI titulo, dixit per omnia ut in eo continetur. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia pluries perinde transivi». Interrogatus in qua contrata est miliarium illud et dimidium, si alicubi est, respondit quod transactis tribus pontibus ascendendo usque in stratam que venit deversus Altare et vadit versus Sagonam. Interrogatus si illud miliare et dimidium est ubi consuevit esse viam Trium Poncium per quam homines ibant et redibant cum bestiis honeratis et alio modo, respondit: «Non, quia nescio ubi sit via in contrata Trium Poncium, immo est straçetum». De interrogacionibus dixit: «Nichil inde scio». De VII titulo dixit ut in eo continetur. Interrogatus quomodo scit, respondit: «Quia per XL vices et plus per eam ivi et redivi et ea usus fui et sic eam semper appellavi et appellari audivi». Interrogatus nomine vallis illa que dicitur vallis de Straçetico, respondit et dixit quod appellatur vallis de Straçetico a Tribus Pontibus in sursum ascendendo usque in stratam que venit deversus Altare et vadit Sagonam. De aliis interrogacionibus dixit: «Nichil inde scio et nunquam audivi appellari pro contratam illam sive contratam illam, nisi vallem de straçeto». De condicione testium dixit sicut Iacobus de Malo Sapello. Interrogatus ubi modo stat et stetit hinc retro, respondit: «Apud Leçenem». Bona sua valent lb. CC.
(S.T.) Ego Iacobus Taraburlus notarius, precepto dicte potestatis, scripsi.
È parte di
Foglio 15
Media
TPDoc34