Documento Treponti 33
Contenuto
-
Titolo
-
Documento Treponti 33
-
Regesto
-
Testimonianza di Iacopo de Malo Sapello
-
Trascrizione
-
✠ Iacobus de Malo Sapello iur(atus), vocatus de XIIII, XV, XVI, XVII, XXII, XXIII et XXIIII titulis. Interrogatus de XIIII, dixit per omnia ut in eo continetur. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia episcopus eam tenet pro sua, sicut video, et quidam alii pro eo ex ea tenent et possident». Interrogatus si interfuit acquisicioni de eo quod continetur in titulo, respondit: «Non». Interrogatus si inter dicta confinia posset esse aliquid alterius quam episcopi Saone, quin ipse sciret, respondit: «Non credo». Interrogatus si per partem illam consueverunt ire et redire illi qui veniebant per vallem Trium Poncium et ibant vel ire volebant ad Vahy, respondit: «Sic». Interrogatus si interfuit quando fuit laboratum illud quod in titulo continetur, respondit: «Sic semper per annos XL et plus annuatim; de die, mense et hora et de presentibus non recordor». Interrogatus quantum temporis est quod laborata fuit, respondit: «Hoc anno laborata est». Interrogatus a quibus eam vidit laborari, respondit: «Quiliano de Stabio, Manfredo de Stabio, Iohanne de Stabio, Willelmo de Calcaria, Andrea de Morocio et Danio eius fratri, Peregrino de Morocio, Iacobo eius fratri, Petro de Ricia et pluribus aliis». Interrogatus si semper homines qui veniebant per vallem Trium Poncium et ibant ad Vahy ibant per quandam partem illius terre que est inter confinia que in titulo continentur, respondit: «Non semper, immo quandoque ibant per unam partem et quandoque per aliam». [Interrogatus si semper remanebat spacium non laboratum per quod homines qui veniebant [...] illud [...] molendinum [...] sic [...] esse via. Interrogatus si per partem illius terre [que est] inter dicta confinia est terra seu via calcata et esse consuevit propter itinera que consueverunt facere homines et bestie per eam que veniebant deversus viam Trium Poncium, respondit: «Sic, et hoc scio quia vidi». Interrogatus si interfuit quando bestie capte fuerunt inter dicta confinia, respondit: «Sic». Interrogatus de loco, dixit: «Ultra molendinum episcopi»; interrogatus cuiusmodi bestie erant, dixit: «Pecora». Interrogatus a quo vidit eas bestias capi, dixit: «A quibusdam hominibus de Morocio». Interrogatus quot fuerunt ille bestie, respondit quod fuit unum pecus. Interrogatus quantum temporis est, respondit: «Nescio». De aliis interrogacionibus dixit: «Nichil inde scio». Interrogatus quot annos habet, respondit: «XLVII et recordor annos XL». Interrogatus ubi stat et retro temporibus stetit, dixit: «Ad Malum Sapellum». Interrogatus quis eum docuit hec talia dicere, respondit: «Nullus». Interrogatus si aliter posset esse quam in titulo continetur, quin ipse sciret, respondit: «Sic». De XV titulo dixit ut in eo continetur «per totum meum recordare, quia vidi», et dixit per omnia sicut dixerat in XIIII titulo. De XVI titulo dixit per omnia sicut de XV et XIIII titulis. De XVII titulo dixit: «Nichil inde scio, immo semper ibi senterium vidi per quem homines ibant et redibant et nichil aliud inde scio». De XXII titulo dixit ut in eo. Interrogatus quomodo scit, respondit et dixit: «Quia per totum meum recordare appellavi eam sic et appellari audivi et nunquam audivi eam appellari viam Trium Poncium». Interrogatus si alio modo posset vocari ab aliquo, quin ipse sciret, respondit: «Non credo». Interrogatus si per partem illam consueverunt ire homines qui ibant per viam seu stratam Trium Poncium, respondit: «Illi qui ibant per senterium Trium Poncium per eam partem ibant, tamen in contrata Trium Poncium nullam scio esse viam». Interrogatus quam frequenter audivit eam appellari prout in titulo, respondit: «Nescio, sed multociens audivi». Interrogatus si ideo vocatur strata quod per illam partem vadit seu ire consuevit via que appellatur Trium Poncium, respondit: «Nichil inde scio». Interrogatus quis docuit eum talia d[icere, respondit]: «Nullus». [...] que in titulo continentur, quin ipse sci[ret ...] [...] ipso [...] XXII titulo dixerat. De XXIIII titulo dixit: «Nichil inde scio». De condicione testium et fama dixit sicut [Manfredus] de Ferrariis. Bona sua valent lb. quinque.
(S.T.) Ego Iacobus Taraburlus notarius, precepto dicte potestatis, scripsi.