-
Titolo
-
Documento Treponti 32
-
Regesto
-
Testimonianza di Manfredo de Ferrariis
-
Trascrizione
-
✠ Manfredus de Ferrariis iur(atus), vocatus de XIIII, XV, XVI, XVII, XXII, XXIII et XXIIII titulis. Interrogatus de XIIII titulo, dixit ut in eo continetur. Interrogatus quomodo scit, respondit: «Quia vidi eam teneri et possideri pro episcopo Saone per totum meum recordare, quod est per annos XXV et plus». Interrogatus si interfuit acquisicioni de eo quod in titulo continetur, respondit: «Non». Interrogatus si inter dicta confinia posset esse aliquid alterius quam episcopi Saone, quin ipse sciret, respondit: «Non credo». Interrogatus si per partem illam consueverunt ire et redire illi qui veniebant per vallem Trium Poncium et ibant vel ire volebant ad Vahy, respondit: «Non». Interrogatus si interfuit quando fuit laboratum illud quod in titulo continetur, respondit: «Non semper, sed aliquociens». Interrogatus quam frequenter eam laborari vidit, dixit: «Ultra XX vices per annos XX». Interrogatus si semper homines qui veniebant per vallem Trium Poncium et ibant ad Vahy ibant per quandam partem illius terre que est inter confinia que in titulo continentur, respondit: «Non». Interrogatus que fuerunt ille persone a quibus vidit illud laborari quod in titulo continetur, respondit: «Willelmus de Calcaria, Arnaldus, Augustus, Enricus de Benço, Anselmus Mogius, Raimundus de Papasar, Airaldus et Maçarellus de Papasal [...] ». Interrogatus si semper remansit spacium inter dicta confinia non laboratum, per quod homines qui veniebant deversus vallem Trium Poncium cum bestiis honeratis et non honeratis [...] Interrogatus si scit quod illud impedimentum quod est factum [...] prope bedum molendini episcopi, cuius causa impediuntur homines ire per viam illam, est factum a parvo tempore citra, respondit: «Non, immo semper illud be[dum ...] ». Interrogatus si per partem illius terre que est inter dicta confinia est terra seu via calcata et esse consuevit propter itinera que consueverunt facere homines et bestie per eam que veniebant deversus vallem Trium Poncium, respondit: «Sic». Interrogatus si interfuit quando bestie capte fuerunt in terra que est inter ipsa confinia, respondit: «Non». Interrogatus quot annos habet, dixit: «Habeo annos XXXV et recordor annos XXV». Interrogatus ubi modo stat, respondit: «In capellaria Sancti Laurencii de Quiliano». Interrogatus ubi stetit retro temporibus, respondit: «Ibidem». Interrogatus si aliter posset esse quam in titulo continetur, quin ipse sciret, respondit: «Non credo neque laboratum, quin scirem». De XV titulo dixit ut in eo continetur «per credenciam» et dixit sicut super XIIII titulo. De XVI titulo dixit sicut de XIII titulo dixerat et de interrogacionibus dixit idem. De XVII titulo dixit: «Nescio». De XXII titulo dixit ut in eo, «per totum meum recordare». Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia eam bene scit et sic audivit semper appellari eam». Interrogatus si alio modo posset vocari ab aliquo, quin ipse sciret, respondit: «Non per totum meum recordare». Interrogatus si per partem illam consueverunt ire homines [...] per viam seu stratam Trium Poncium, respondit: «Sic». Interrogatus quam frequenter audivit vocari illam partem prout in titulo continetur, respondit: «Non recordor, nisi ut supra dixi. De die, loco, tempore, mense et hora et presentibus non recordor». Interrogatus si ideo vocatur strata quod per illam vadit seu ire consuevit via que appellatur Trium Poncium, respondit: «Non». Interrogatus quantum temporis est quod hec talia que in titulo continentur didicit et scit, respondit: «A meo recordare citra a me metipso, qui ut supra vidi et audivi et non ab alio». Interrogatus si posset esse aliter quam in titulo continetur, quin sciret, respondit: «Non credo». De XXIII titulo dixit per omnia ut in titulo continetur, «et ideo scio quia sic eam appellari audivi per totum meum recordare». Interrogatus si per loca illa semper consuevit esse via, respondit: «Sic». Interrogatus si alio nomine vel aliis nominibus possent vocari loca de quibus fit mencio in titulo, quin ipse sciret, respondit: «Non credo», et de interrogacionibus dixit sicut dixerat super XXII. De XXIIII titulo dixit ut in titulo continetur. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia hoc vidi per totum meum recordare; de die non recordor neque de presentibus, sed per multas vices illud vidi et perinde transivi». Interrogatus si aliter posset fuisse infra predicta tempora, quin ipse sciret, quam continetur in titulo, respondit: «Non credo». Interrogatus si homines et bestie que ibant per viam illam versus vallem Trium Poncium transibant ipsum bedum per predicta tempora, respondit: «Nescio, quia non vidi». Interrogatus a quo vel a quibus hec talia didicit, respondit: «A nullo, nisi a me qui ut supra vidi». De condicione testium dixit sicut Ansaldus Vassallengus. Bona sua valent lb. sexaginta.
(S.T.) Ego Iacobus Taraburlus notarius, precepto dicte potestatis, scripsi.