Documento Treponti 31
Contenuto
-
Titolo
-
Documento Treponti 31
-
Regesto
-
Testimonianza di [...]
-
Trascrizione
-
✠ [...] continetur. Interrogatus quomodo scit, dixit [...] [...] ibat et redibat [...] consuevit esse via publica per quam homines poterant ire et ibant pede et equo et cum bubus iunctis et aliis bestiis honeratis et non honeratis, respondit: «Sic pede, sed equo non». Interrogatus si quid est impedimentum modo in illa via, illud fecerunt Saonenses vel fieri fecerunt, respondit: «Non». Interrogatus si scit quod via que vadit a muraciis Vadi et transit aquam que venit deversus Quilianum et vadit per vallem que appellatur Trium Poncium usque quo intrat in stratam que venit deversus Altare hec totalis via tota est appellata et consuevit appellari strata seu via Trium Poncium, respondit: «Sic». Interrogatus si scit quod predicta via consuevit esse habilis ad eundum pede et equo et cum bubus iunctis et aliis bestiis honeratis et alio modo, respondit: «Non». Interrogatus si scit quod strata que venit deversus Altare et vadit versus Sagonam est strata publica, respondit: «Sic». De VII titulo dixit ut in eo. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia per eam ivi et sic eam appellari audivi». Interrogatus ubi est illa vallis que appellatur vallis de Straçetico, respondit: «A ponte rupto usque in stratam que venit deversus Altare et vadit Sagonam». De aliis interrogacionibus dixit: «Nichil inde scio». De XXV titulo dixit ut in eo. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia egomet per utramque viam ivi et redivi». Interrogatus si aliter posset esse quam in titulo continetur, quin sciret, respondit: «Non credo». De XXVI titulo dixit ut in eo continetur. Interrogatus si strata que itur versus Saonam est gravior quam strata Trium Poncium per multa loca, respondit: «Non». Interrogatus si strata Trium Poncium magis plana est quam strata que venit deversus Altare et vadit versus Saonam per Montem Morum, respondit: «Non». Interrogatus si in tota strata Trium Poncium non est aliqua ita ardua montata quemadmodum est Montata Montis Mouri, respondit: «Non est verum, immo strictior est via straçetum Trium Poncium». De XXVII titulo dixit ut in eo continetur. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia per multas vices hoc vidi et per eam ivi et redivi». Interrogatus si strata Trium Poncium melior et levior est ad veniendum ad Vadum et ad illas villas que sunt in partibus illis quam strata que vadit versus Saonam per Montem Morum, respondit: «Sic». De XXVIII titulo dixit ut in eo continetur. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia ita credo, quoniam per ipsam multociens ivi et redivi». Interrogatus si aliter posset esse quam continetur in titulo, quin ipse sciret, respondit: «Non credo». De XXVIIII titulo dixit ut in eo. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia dictas terras bene scit et nunquam vidit inde transire mercatores vel peregrinos». Interrogatus si aliter posset esse quam in titulo continetur, quin ipse sciret, respondit: «Non credo». De XXX titulo dixit ut in eo. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia eam sic semper appellari audivi in predictis locis». Interrogatus a quibus et quot audivit hoc dici, dixit: «Non recordor». Interrogatus quid est via publica, dixit: «Strata publica et virata et pulcra». Interrogatus si per vallem Trium Poncium consuevit esse via, dixit: «Non». [...] quin sciret, respondit: «Non credo». De XXXI titulo dixit ut in eo. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia [...] in valle Trium Poncium esse viam nisi straçetus». De [...] lb. C.
(S.T.) Ego Iacobus Taraburlus notarius, precepto dicte potestatis, scripsi.