Documento Treponti 30

Contenuto

Titolo
Documento Treponti 30
Regesto
Testimonianza di Raimondo de Rustico
Trascrizione
✠ Raimundus de Rustico iur(atus), vocatus de quarto, quinto et nono titulis. Interrogatus de quarto titulo, dixit ut in titulo continetur «per XL annos et a XL annis citra». Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia vidi et per XXXVIII annos de consilio Saone fui». Interrogatus a quo vel a quibus eam contratam custodiri vidit tanquam propriam hominum Saone, respondit: «A guardatoribus comunis Sagone». Interrogatus quo loco erat quando dictam contratam Trium Poncium sic vidit custodiri, ne aliquis inde transiret, respondit: «Ego eram quandoque in Saona et quandoque in Vahy et multociens reinveniebam guardatores custodientes vallem Trium Poncium». Interrogatus si custodes cognoscebat qui dictam contratam debebant custodire, respondit: «Sic, Arnaldus de Bixia, Cavagnarius, Willelmus Porrus, Willelmus Galea; de aliis non recordor». Interrogatus per quot vices dictam contratam sic vidit custodiri, prout in titulo continetur, dixit: «Per XL annos». Interrogatus de nominibus illorum qui eam custodierunt pro comuni Saone, respondit quod fuerunt suprascripti et alii. Interrogatus qui fuerunt illi et quot quibus prohibitum fuit ne per contratam Trium Poncium transirent, respondit quod fuerunt [...] quibus nominibus vocarentur. Interrogatus si per contratam Trium Poncium consuevit esse via habilis ad eundum et redeundum pede et equo cum [grano et blava et alio honore super bestiis et alio modo, ita] quod pocius per vim quam de iure fiebat prohibicio transire volentibus per viam Trium Poncium, [...] [...] «LX annos et plus». Interrogatus quot annos recordatur, respondit: «Recordor [...]» [...] [...] transactorum in civitate Saone». Interrogatus [...] [...] , «interfui multociens». Interrogatus qui fuerunt illi custodes a quibus illud vidit fieri quod in titulo continetur, respondit: «Ab Arnaldo de Bixia, Willelmo Porro et Corvo; de aliis non recordor, nisi de Detesalve Folomo». Interrogatus quomodo scit quod predicti essent custodes comunis Saone, respondit: «Annuatim per dictum tempus eos custodes vidi comunis Saone et pro custodibus comunis Saone habebantur et multociens interfui ubi fuerunt constituti». Interrogatus que fuerunt ille persone et quot quibus incisa fuerunt lignamina et bestie et granum et blava ablata, respondit: «Nescio, nisi de illis de Signo et de Bergegio». Interrogatus quis docuit ipsum dicere quod in titulo continetur, respondit: «Nullus»; de aliis interrogacionibus dixit: «Nichil inde scio». De nono titulo dixit: «Scio quod vidi quod civitas Ianue mutavit stratam que venit de Ianua apud Saonam et scio quod ibam apud Sanctum Iacobum et fuit mihi prohibita solita strata et mutata per aliam partem». Interrogatus si pocius per vim quam de iure vel consuetudine barones et civitates mutant stratas et prohibent transire volentibus, ne transeant per eas, respondit: «Nescio». Interrogatus quid est consuetudo, respondit et dixit: «Id quod semper fit». De condicione testium dixit sicut Salvus Papalardus. Bona sua valent lb. DC.
(S.T.) Ego Iacobus Taraburlus notarius, precepto dicte potestatis, scripsi.
È parte di
Foglio 13
Media
TPDoc30