Documento Treponti 29
Contenuto
-
Titolo
-
Documento Treponti 29
-
Regesto
-
Testimonianza di [...]aldus de Ca[...]
-
Trascrizione
-
✠ [...]aldus de Ca[... VI, VII, XXVII, XXVIII], XXVIIII et XXX. Interrogatus de VI, dixit per omnia ut in titulo continetur. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia ego multociens perinde transivi et contratam Trium [Poncium». Interrogatus] in qua contrata Trium Poncium est miliarius ille et dimidius, respondit: «A ponte rupto in sursum usque in stratam de iugo que venit deversus Altare et vadit Sagonam et hoc vidi». Interrogatus si illud miliarium et dimidium est ibi ubi consuevit esse via Trium Poncium, per quam homines ibant et redibant cum bestiis vel alio modo vel si est alibi miliarium illud et dimidium, respondit quod est per straçetum Trium Poncium, «et non dico ibi esse stratam vel viam publicam». Interrogatus quod, si quod impedimentum est modo in illa via, illud fecerunt Saonenses vel fieri fecerunt, respondit: «Sic, quia nolebant Saonenses quod aliquis inde transiret nisi per voluntatem ipsorum». Interrogatus si scit quod via que vadit a muraciis Vadi et transit aquam que venit deversus Quilianum et vadit per vallem que appellatur Trium Poncium usque quo intrat in stratam que venit deversus Altare, hec totalis via tota est appellata et consuevit appellari strata seu via Trium Poncium, respondit: «Non inde consuevit ita appellari, sed appellata est straçetum». Interrogatus si scit quod predicta via consuevit esse habilis ad eundum pede et equo et cum bubus iunctis et aliis bestiis honeratis et alio modo, respondit: «Non». Interrogatus si scit quod strata que venit deversus Altare et vadit versus Saonam est strata publica, respondit: «Non». De VII titulo dixit ut in eo. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia hoc vidi». Interrogatus ubi est vallis que appellatur vallis de Straçetico, dixit quod est in valle ubi sunt Tres Pontes. De aliis interrogacionibus dixit: «Nichil inde scio». De XXVII dixit ut in eo continetur. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia vidi et interfui et eciam cencies per illam stratam ivi et vidi inde transire romerios et peregrinos et mercatores». Interrogatus quantum temporis est, dixit quod nondum sunt transacti dies VIII. De XXVIII dixit ut in eo continetur. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia multociens per eam transivi cum asinis et sine asinis». Interrogatus quomodo scit quod ibi sint ecclesia et domus quam plures, dixit: «Quia vidi». Interrogatus que est illa ecclesia, dixit quod est ecclesia Sancti Iacobi et Sancti Philippi de Monte Mauro. Interrogatus cuius sunt domus dicte, dixit quod quedam sunt illius ecclesie et quedam quarundam hominum de Lavagnola qui ibi morantur, «de nominibus quorum non recordor». De XXVIIII titulo dixit ut in eo. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia nunquam vidi inde transire mercatores neque peregrinos per [viam] illam Trium Poncium, bene scio». Interrogatus si mercatores et peregrini inde transire potuissent, quin ipse sciret, respondit [...] . Interrogatus [quomodo scit], dixit: «Quia vidi et sic eam semper audivi appellari» [...] est dicta fama [...] .
(S.T.) Ego Iacobus Taraburlus notarius, precepto dicte potestatis, scripsi.