Documento Treponti 28
Contenuto
-
Titolo
-
Documento Treponti 28
-
Regesto
-
Testimonianza di Ansaldo Borrellus
-
Trascrizione
-
✠ Ansaldus Borrellus iur(atus), vocatus de quarto et quinto titulis. Interrogatus de quarto, dixit ut in titulo continetur per XL annos et plus. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia vidi». Interrogatus a quo vel a quibus eam contratam vidit custodiri tanquam propriam hominum Sagone, dixit: «A Momberreta, Arnaldo campario, Ansaldo de Camilla et Guala». Interrogatus quo loco erat quando dictam contratam Trium Poncium sic vidit custodiri, respondit: «In civitate Saone et in bosco et quandoque veniebam per stratam et videbam predictos custodes custodientes contratam illam». Interrogatus per quot vices sic vidit eam custodiri, dixit: «Per XX annos et plus, computato uno cum alio». Interrogatus qui fuerunt illi et quot quibus prohibitum fuit ne per contratam Trium Poncium deberent transire, [respondit: «Non record]or». Interrogatus si per contratam Trium Poncium consuevit esse via habilis ad eundum et redeundum pede et equo cum grano et blava et alio honore super bestiis et alio modo, ita quod pocius [...] «esse stratam seu viam publicam, tamen est straçetum». Interrogatus a quo vel quibus didicit hec talia dicere [...] . Interrogatus si tenetur iuramento potestati [...] , respondit: «Sic, de compagna. In Saona habito et habitavi» [...] titulo dixit vidi». Interrogatus qui fuerunt [illi custodes] a quibus illud vidit fieri quod in titulo continetur, respondit: «A predictis et a Willelmo de Bolengacia». Interrogatus quomodo scit quod essent custodes comunis Saone illi a quibus vidit illud fieri quod in titulo continetur, respondit: «Quia videbam et audiebam quod guardatores comunis erant et pro guardatoribus comunis habebantur in civitate Saone». Interrogatus quando vidit fieri illud quod in titulo continetur, respondit: «In temporibus retro transactis». Interrogatus que fuerunt ille persone et quot quibus incisa fuerunt illa lignamina et bestie et granum et blava ablata, respondit: «Non recordor». Interrogatus quis docuit ipsum dicere quod in titulo continetur, dixit: «Nemo». De aliis interrogacionibus nichil inde scit. De condicione testium dixit sicut Paulus de Via. Bona sua valent lb. centum.
(S.T.) Ego Iacobus Taraburlus notarius, precepto dicte potestatis, scripsi.