Documento Treponti 27

Contenuto

Titolo
Documento Treponti 27
Regesto
Testimonianza di Paolo de Via
Testimoni
Paolo de Via
Luoghi citati
Savona
Strada di Treponti
Trascrizione
✠ Paulus de Via iur(atus), vocatus de quinto, quarto et septimo titulis. Interrogatus de quarto, dixit ut in eo. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia vidi». Interrogatus a quo vel a quibus vidit eam contratam custodiri, respondit: «Porro campario; de aliis non recordor». Interrogatus quo loco erat quando dictam contratam sic vidit custodiri, ne aliquis inde transiret, respondit et dixit: «Quandoque eram in civitate Sagone et quandoque in nemore et Cavagnarius eam custodivit». Interrogatus per quot vices dictam contratam sic vidit custodiri, prout in titulo continetur, respondit: «Annuatim per XLV annos». Interrogatus qui fuerunt illi et quot quibus prohibitum fuit ne per contratam Trium Poncium transirent, respondit: «Nescio, sed quosdam inde vidi duci». Interrogatus si per contratam Trium Poncium consuevit esse via habilis ad eundum pede et equo cum grano et blava et alio honore super bestiis et alio modo, ita quod pocius per vim quam de iure fiebat prohibicio transire volentibus per viam Trium Poncium, respondit: «Non, quia non est ibi via, sed est straçetum et straçetum appellatur per totum meum recordare, quod est per annos XLV et habeo annos [...] ». Interrogatus quis didicit eum talia dicere, dixit: «Nullus». Interrogatus ubi stat et stetit [...] «in civitate Sagone». Interrogatus qua de causa custodiebatur contrata Trium Poncium, prout in titulo continetur, respondit: «Quia nolebant homines Saone [...] iret». Interrogatus si aliter posset esse quam in titulo continetur, quin ipse sciret, dixit: «Non credo». De quinto titulo dixit [...] «quia vidi». Interrogatus qui fuerunt illi custodes a quibus illud vidit fieri, prout in titulo continetur, [...] et de aliis nominibus [...] illi a quibus illud vidit fieri quod in titulo continetur, respondit: «Quia eos iurare vidi et ipsam [...] neque de presentibus». Interrogatus que fuerunt ille persone et quot quibus incisa fuerunt illa [lignamina ...] «hominibus Nauli fuerunt incisa». Interrogatus si ea de causa illud quod in titulo con[tinetur ... Trium] Poncium et non alio iure, respondit: «Non, immo straçetum Trium Poncium est hominum [...] per totum meum recordare, quia multociens per eam contratam ivi et sic eam appellavi et» [...] de Straçetico, respondit quod est citra iugum et incipit citra iugum versus Sagonam per me[dietatem ...] alia est vallis Trium Poncium, respondit: «Non, quia tota est appellata illa contrata Trium [Poncium» ...] seu [...] Trium Poncium, respondit: «Non, quia non est ibi aliqua via, nisi straçetus» [...] . Bona sua valent lb. centum.
(S.T.) Ego Iacobus Taraburlus notarius, precepto dicte potestatis, scripsi.
È parte di
Foglio 12
Media
TPDoc27