Documento Treponti 26
Contenuto
-
Titolo
-
Documento Treponti 26
-
Regesto
-
Testimonianza di Bonavia de Rustico
-
Trascrizione
-
✠ Bonavia de Rustico iur(atus), vocatus de quarto, quinto et nono titulis. Interrogatus de quarto, dixit: «Scio et certus sum quod ego pluries fui consul comunis Saone et posui sive constitui ego cum sociis meis camparios seu guardatores quibus iurare faciebamus quod deberent custodire contratam Trium Poncium, ne aliquis inde transiret cum lignamine neque sale neque grano et si quem invenirent, caperent eum et omnia sibi auferrent et scio quod iam fui emendator capitulorum seu statutorum hominum Saone et emendavi quod consules tunc iuraturi tenerentur camparios [et] custodes [...] quod vidi cremari et incidi lignamen quod guardatores [...] ducentibus per [...] [...] vices ipsos po[...] fui [...] Saone [...] quod per L annos eos vidi constitui per consules [...] existentes [...] semper de consilio Saone in capitulo Saone constituerunt»; de tempore, dixit ad introitum cuiuslibet consulatus et potestatis; «de die vel de hora non recordor». De presentibus dixit quod presentes erant consules vel potestas qui[...] , clavigeri atque scribe. Interrogatus si inter ipsa confinia sunt plures res que non sunt comunis Saone, respondit: «Non»; de aliis interrogacionibus dixit: «Nichil inde scio». Interrogatus quot annos habet, dixit: «Habeo annos octuaginta et recordor LX». Interrogatus ubi modo stat, dixit: «In Saona et ibi steti temporibus retro. De compagna et iuramento potestatis et comunis Saone sum [...] hec talia dicere». Interrogatus qui fuerunt illi et quot quibus prohibitum fuit ne per contratam Trium Poncium transirent, respondit: «Nescio, quia non interfui ubi prohibitum esset, tamen a nostris guardatoribus pluries audiebam quod prohibuerant transire volentibus per contratam Trium Poncium». Interrogatus si per contratam Trium Poncium consuevit esse via habilis ad eundum et redeundum pede et equo cum grano et blava et alio honore super bestiis et alio modo, ita quod pocius per vim quam de iure fiebat prohibicio transire volentibus per viam Trium Poncium, respondit: «Non consuevit ibi esse via, nisi straçetum, tamen per illud straçetum bene ibant et poterant ire homines pede et equo et cum grano et blava super bestiis et non [...] alio honore et fiebat transire volentibus per illud straçetum prohibicio pocius per vim quam de iure, immo de iure fiebat pocius, quoniam ipsa terra est hominum Saone. Si vero aliquem [...] perinde inveniebant transeuntem, capiebant illum et Sagonam ducebant et ideo prohibebatur eis, quia furtim descendebant per illud straçetum et non alio modo et quia nolebant homines Saone quod deviarent a strata publica que venit deversus Altare et vadit Sagonam». Interrogatus si aliter posset esse, quin ipse sciret, respondit: «Non credo». De quinto titulo dixit sicut dixerat super quarto titulo et de eiusdem interrogacionibus dixit idem. De nono titulo dixit per omnia ut in titulo continetur. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia multociens hoc vidi domino Enrico marchione de Careto et comuni Ianue et publice dicitur et dici audivi quod hoc fierit contingit per totum imperium». Interrogatus quis invenit illam consuetudinem, respondit: «Civitates et barones illam consuetudinem invenerunt, tamen non interfui ubi foret inventa». Interrogatus si pocius per vim quam de iure vel consuetudine barones et civitates mutant stratas et prohibent transire volentibus ne transeant per eas, respondit quod ideo eas mutant, quod ipsi barones vel civitates inde maiorem utilitatem habeant seu proficuum. Interrogatus quid est consuetudo, dixit: «Id quod per nostras terras utitur et inde nichil scio aliud». De condicione testium dixit sicut Salvus Papalardus. Bona sua valent lb. DCCC. Item dixit quod guardatores dicte contrate fuerunt Ansaldus de Camilla, Oddo Lombardus, Guala, Willelmus Lombardus, Corvus Progoliatus et plures alii de quibus non recordatur.
(S.T.) Ego Iacobus Taraburlus notarius, precepto dicte potestatis, scripsi.