Documento Treponti 24
Contenuto
-
Titolo
-
Documento Treponti 24
-
Regesto
-
Testimonianza di Bertholotus Prandus
-
Trascrizione
-
✠ Bertholotus Prandus iur(atus), interrogatus de quinto titulo, dixit ut in titulo, «per quatuor annos». Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia egomet ea custodivi pro hominibus et comuni Saone». Interrogatus qui fuerunt illi custodes a quibus illud vidit fieri, respondit et dixit: «Non recordor, nisi de Guala, Petro Gato et Oberto Bixia et Baldo Bucio et Anselmo Nanfo et me». Interrogatus quomodo scit quod fuerunt custodes comunis Saone illi a quibus vidit fieri illud quod in titulo continetur, respondit et dixit: «Quia erant mei socii in illa custodia». Interrogatus que fuerunt ille persone et quot quibus incisa fuerunt illa lignamina et bestie et granum et blava ablata, respondit: «Nescio, nisi per auditum; quot essent sed non recordor». Interrogatus quot annos habet, dixit: «Habeo annos XL et plus et recordor annos XXXV». Interrogatus quis docuit eum dicere illud quod in titulo continetur, dixit: «Nullus». Interrogatus ubi stat, dixit: «In civitate Saone et retro temporibus ibi steti, et per multas alias partes mundi ivi». Interrogatus si aliquando fiebat quod Saonenses nolebant homines ire per stratam Trium Poncium et non alio iure, respondit: «Non». De condicione testium dixit sicut Arnaldus Pernigarius. Bona sua valent lb. viginti.
(S.T.) Ego Iacobus Taraburlus notarius, precepto dicte potestatis, scripsi.