Documento Treponti 23

Contenuto

Titolo
Documento Treponti 23
Regesto
Testimonianza di Arnaldo Pernigarius
Trascrizione
✠ Arnaldus Pernigarius iur(atus), vocatus de quarto decimo, XV, XVI, XVII et XVIII titulis. Interrogatus de XIIII, dixit per omnia ut in titulo continetur. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia ego vidi [...] sum certus et quia inde sibi do fictum et drictum pro eo quem ab eo teneo; similiter et alii mei vicini faciunt». Interrogatus si interfuit acquisicioni de eo quod in titulo continetur, respondit: «Non». Interrogatus si inter dicta confinia posset esse aliquid alterius quam episcopi Saone, quin ipse sciret, respondit: «Non». Interrogatus si per partem illam consueverunt ire et redire illi qui veniebant per vallem Trium Poncium et ibant vel ire volebant ad Vahy, respondit: «Sic». Interrogatus si interfuit quando illud quod in titulo continetur, si fuit laboratum, respondit: «In anno proxime preterito et inde retro in aliis annis». Interrogatus quam frequenter vidit illud laborari, respondit: «Nescio». De die, mense, hora et presentibus dixit: «Nescio». Interrogatus si semper homines qui veniebant per vallem Trium Poncium et veniebant ad Vahy ibant per quandam partem illius terre que est inter dicta confinia que in titulo continentur, respondit: «Non». Interrogatus que fuerunt ille persone a quibus vidit illud laborari quod in titulo continetur, respondit: «Egomet laboravi et Quilianus de Stabulo et Bonifacius eius frater; de aliis non recordor». Interrogatus si semper remansit spacium inter dicta confinia non laboratum, per quod homines qui veniebant deversus vallem Trium Poncium ibant cum bestiis honeratis et non honeratis, respondit: «Sic». Interrogatus si s<c>it quod illud impedimentum quod est factum prope bedum molendini episcopi, cuius causa impediuntur [homines ire per viam illam], est factum a parvo tempore citra, respondit: «Non, sed est multum tempus quod fuit sicut modo est». Interrogatus si per partem illius terre que est inter dicta confinia est terra seu [via calcata et esse consuevit propter itinera] que consueverunt facere homines et bestie per eam que veniebant deversus viam Trium Poncium, respondit: «Sic». Interrogatus si interfuit [...] , dixit: «A nullo, nisi a me, qui vidi, ut supra dixi». Interrogatus si aliter posset esse quam continetur [...] et de interrogacionibus idem. De XVI titulo dixit sicut de XIIII et de interrogacionibus idem. De XVII [...] . Interrogatus si interfuit quando bedum illud factum fuit, respondit: «Non». Interrogatus quantum temporis est [...] et que veniebant deversus viam Trium Poncium transibant per illud bedum, si volebant veni[re ...] in sumitate bedi molendini episcopi in parte illa per quam consueverunt ire homines et be[stie ...] ubi est modo a quinquennio infra, respondit: «Non, sed sunt anni VIII transacti et plus nescio». [...] Trium Poncium seu viam [...] et be[...] [...] ad subtanum dicit [...] homines et bestie ire consueverunt saltem per partem illam [...] impedire [...] bedum illud si impedimentum prestat vie, respondit: «A XXX annis citra». Interrogatus si [...] homines et bestie transibant per bedum illud, quando volebant ire per partem illam versus vallem que dicitur Trium Poncium, respondit: «Sic». Interrogatus a quo didicit ea [dicere], dixit: «A nullo, nisi ut supra dixi». Interrogatus si aliter esse potest quam in titulo continetur, quin sciret, respondit: «Sic».
(S.T.) Ego Iacobus Taraburlus notarius, precepto dicte potestatis, scripsi.

Interrogatus qua de causa hoc testimonium perhibet, respondit: «Nescio». Interrogatus ubi est aqua que dicitur Çinola, respondit quia venit deversus Quilianum et deversus vallem Trium Poncium. Interrogatus si Çinola dicitur tantum ab eo loco infra versus mare quo aqua que venit deversus Quilianum et aqua que dicitur Trium Poncium simul inuguntur, respondit: «Sic». Interrogatus quot annos habet, dixit: «Quinquaginta et recordor an-nos quadraginta et plus». Interrogatus si bedum molendini predicti scindit viam que vadit versus vallem Trium Poncium, ita quod euntes et redeuntes per viam illam consueverunt transire per bedum illud, respondit: «Sic». Interrogatus unde est, dixit: «De Pernigariis et semper ibi habitavi». De condicione testium et fama dixit sicut Brunus. Bona sua valent lb. decem.
(S.T.) Ego Iacobus Taraburlus notarius, precepto dicte potestatis, scripsi.
È parte di
Foglio 10
Foglio 11