Documento Treponti 22
Contenuto
-
Titolo
-
Documento Treponti 22
-
Regesto
-
Testimonianza di Bruno de Iohanne de Amadea
-
Trascrizione
-
✠ Brunus de Iohanne de Amadea iur(atus), interrogatus, fuit vocatus de tercio, quarto et quinto titulis. Interrogatus de tercio, dixit ut in eo continetur. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia egomet ipsum custodivi et custodiri vidi quod in titulo continetur». Interrogatus si interfuit semper constitucioni campariorum seu guardatorum, respondit: «Non semper, sed per quatuor vices»; de loco dixit in ecclesia Sancti Petri de Saona; de iunio et iulio fuit. De die, dixit die sabbati, post prandium. Interrogatus qui fuerunt illi camparii qui ad hoc fuerunt constituti, respondit: «Fulco Provincialis de Aeris, Nigretus de Lavania, Vivaldus de Sado, [Enricus] Cagnacius, Cavagnarius, Willelmus Porrus; de aliis non recordor». Interrogatus si in constitucione illa fuerunt specificata ea que debebant custodire, respondit et dixit quod fuerunt specificata in ipsa constitucione ipsis campariis quod deberent custodire straçetum Trium Poncium, ne aliquis deviaret de strata que venit deversus Altare et vadit versus Sagonam [...] per straçetum Trium Poncium. Interrogatus si inter ipsa confinia sunt plures res que non sunt comunis Saone, respondit et dixit: «Non». Interrogatus si a LXX annis infra contile et iurisdictio Saone fuit marchionum seu marchionis de Guasto, respondit: «Non». Interrogatus si multa sunt infra dicta confinia, scilicet loca sacra et religiosa et multa alia que non consueuerunt custodiri tanquam propria hominum Saone, respondit: «Non». Interrogatus quot annos habet, respondit: «LXXXX et recordor LXX». Interrogatus quis docuit ipsum, respondit et dixit: «Nullus, nisi quia ego vidi ea que supra dixi». Interrogatus ubi stat, dixit: «In Sagona et per multas partes mundi». De quarto titulo dixit ut in eo continetur per quinquaginta annos, computato uno anno cum alio. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia vidi et interfui»; de interrogacionibus dixit sicut dixerat super tercio titulo et non aliter. De quinto titulo dixit ut in eo. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia hoc vidi et interfui». Interrogatus qui fuerunt illi custodes, respondit de supradictis et [...] omnibus aliis sicut dixerat super titulo. De condicione testium dixit: «De bona fama sum», et dixit sicut Salvus. «Bona mea valent lb. centum».
[(S.T.) Ego Iacobus Taraburlus notarius, precepto dicte potestatis, scripsi].