Documento Treponti 20
Contenuto
-
Titolo
-
Documento Treponti 20
-
Regesto
-
Testimonianza di [...] de Moroceto
-
Trascrizione
-
✠ [...] de Moroceto iur(atus), vocatus de XIIII, XV, XVI, XVII et XVIII titulis. Interrogatus de XIIII titulo, dixit ut in eo, «per totum meum recordare, quod est per XXX annos et [habeo] annos XL». Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia vidi». Et <interrogatus si> interfuit acquisicioni de eo quod in titulo continetur, respondit: «Non». Interrogatus si inter dicta confinia posset esse aliquid alterius quam [...] Saone, quin ipse sciret, respondit: «Sic a bedo molendini inferius, tamen illud nescio». Interrogatus si per partem illam consueverunt ire et redire illi qui veniebant per vallem Trium Poncium et ibant vel ire volebant ad Vahy, respondit: «Sic». Interrogatus si interfuit quando fuit laboratum illud quod in titulo continetur, respondit: «Quandoque sic et quandoque non et non recordor per quot vices». Interrogatus quantum temporis est quod laborari vidit, dixit: «Hoc anno fuit laborata». Interrogatus si semper homines qui veniebant per vallem Trium Poncium et ibant ad Vahy ibant per quandam partem illius terre que est inter confinia que continentur in titulo, respondit: «Non, sed ibant per campos, quia quandoque terra illa laboratur in una parte et quandoque in alia, tamen viam [esse] nescio». Interrogatus que fuerunt ille persone a quibus vidit laborari illud quod in titulo continetur, respondit: «Ego laboravi eam in parte quam teneo ab episcopo et Iacobus et Peregrinus et Bonifacius de Stabio id quod ibi tenent pro episcopo dicto laborarunt; similiter Danius et Andreas partem quam ibi tenent laborarunt». Interrogatus si semper remansit spacium inter dicta confinia non laboratum, per quod homines qui veniebant deversus vallem Trium Poncium ibant cum bestiis honeratis et non honeratis, respondit: «Non, nisi ut supra dixi, quod quandoque laborantur terre in una parte et quandoque in alia». Interrogatus si scit quod illud impedimentum quod est factum prope bedum molendini episcopi, cuius causa impediuntur homines ire per viam illam, est factum a parvo tempore citra, respondit: «Non, sed ipsum vidi sicut modo est per totum meum recordare». Interrogatus si per partem illius terre que est inter dicta confinia est terra seu via calcata et esse consuevit propter itinera que consueverunt facere homines et bestie per eam que veniebant deversus viam Trium Poncium, respondit: «Sic parum, videlicet a bedo dicto usque ad viam que venit deversus Quilianum». Interrogatus si interfuit quando bestie capte fuerunt in terra que est inter ipsa confinia, respondit: «Non, sed bene audivi quod capte fuerunt et quod quidam homines ibi fuerunt propterea vulnerati, quia proinde [...] neque bandum vidi solvi et iam sunt anni octo quod hec talia audivi». Interrogatus si aliter posset esse quam in titulo continetur, quin ipse sciret, respondit: «Non». Interrogatus si inter dicta confinia [aliquid] posset non fuisse laboratum quod ipse nesciret, respondit: «Non». Interrogatus ubi ipse stat et stetit retro temporibus, respondit: «Apud Morocetum et Ferranegam steti per annum unum». De XV titulo [dixit ut in titulo continetur]. Interrogatus quomodo [scit, dixit] omnia sicut super XIIII titulo dixerat et de interrogacionibus idem. De [XVI titulo] dixit sicut de XV et de interrogacionibus idem. De XVII titulo [...] qua non debet iungi in via [... c]urreret aqua [...] bedum illud semper [...] euntibus per [...] illam hominibus [...] que veniebant per bedum illud deversus vallem Trium Poncium seu per viam Trium Poncium, nisi ab eo tempore citra quo homines Saone ceperunt defendere viam [...] . Interrogatus a quo tempore infra non potuerunt congrue transire per bedum illud homines et bestie euntes et redeuntes per viam Trium Poncium, dixit: «A sex annis [citra]». Interrogatus quomodo scit quod contrata illa vocetur Pratum Bramosum, respondit: «Quia prope illam sto et ita eam appello et appellari audivi». Interrogatus si aliter posset esse quam in titulo continetur, respondit: «Nescio». Interrogatus qua de causa hoc testimonium reddit seu perhibet, dixit: «Pro veritate dicenda». Interrogatus ubi est aqua que dicitur Çinola, dixit quod venit per vallem Quiliani et currit usque in mare. Interrogatus si Çinola dicitur tantum ab eo loco infra versus mare, quo aqua que venit deversus Quilianum et aqua que dicitur Trium Poncium simul iunguntur, respondit: «Non, sed dicitur ibi Calcaria et iunguntur simul subtus Stabulum». Interrogatus si bedum molendini dicti scindit viam que vadit versus vallem Trium Poncium, ita quod euntes et redeuntes per viam illam consueverunt transire per bedum illud, respondit: «Sic, preter quando aqua crescit et non possunt transire, transeunt per campos per vim». De condicione testium dixit sicut Facius de Stabio. Bona sua valent lb. quinquaginta.
(S.T.) Ego Iacobus Taraburlus notarius, precepto dicte potestatis, scripsi.