Documento Treponti 19
Contenuto
-
Titolo
-
Documento Treponti 19
-
Regesto
-
Testimonianza di Ruggero Barberius
-
Trascrizione
-
✠ Rogerius Barberius iur(atus), interrogatus de XIIII, XV, XVI, XVII et XVIII titulis. De XIIII dixit ut in eo. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia hoc vidi et inde sum certus et eciam egomet reddo eidem episcopo fictum et drictum pro ea terra que est in predictis confiniis sive infra predicta confinia et quam teneo ab eo». Interrogatus si interfuit acquisicioni, dixit: «Non neque scio a quo facta fuit illa acquisicio». Interrogatus si inter dicta confinia posset esse aliquid alterius quam episcopi Saone, quin ipse sciret, respondit: «Non, quia semper sto et steti intra ipsa confinia». Interrogatus si per partem illam consueverunt ire et redire illi qui veniebant per vallem Trium Poncium ad Vahy, respondit: «Non per viam, quia non est ibi via, tamen per straçetum Trium Poncium, quod venit per Tres Pontes [a] via publica que venit ab Altari et vadit versus Sagonam veniunt homines episcopi Saone et redeunt per terras illas et homines Saone; de aliis hominibus nescio». Interrogatus si interfuit quando fuit laboratum, dixit: «Sic, per multas vices et nescio per quot, sed fuit annuatim per totum meum recordare, quod est per annos LXXVIII et habeo annos CV». Interrogatus quantum temporis est quod eam terram laborari vidit, dixit quod sunt anni VIII transacti tantum. Interrogatus si semper homines qui veniebant per vallem Trium Poncium et ibant ad Vahy ibant per quandam partem illius terre que est inter confinia que in titulo continentur, respondit: «Non, nisi per straçetum et per campos nostros». Interrogatus si semper remansit inter dicta confinia spacium non laboratum per quod homines qui veniebant deversus vallem Trium Poncium ibant cum bestiis honeratis et non honeratis, respondit: «Non, sed semper ego et alii qui eam terram laboravimus straçeta dimittebamus pro eundo ad nostros campos et ad ecclesiam et pro lignis in bosco». Interrogatus si scit quod illud impedimentum quod est factum prope bedum molendini episcopi, cuius causa impediuntur homines ire per viam illam, est factum a parvo tempore citra, respondit: «Non, sed est et fuit ibi sicut modo est per totum meum recordare». Interrogatus si per partem illius terre que est inter dicta confinia est terra seu via calcata et esse consuevit propter itinera que consueverunt facere homines et bestie per eam que veniebat deversus viam Trium Poncium, respondit: «Non». Interrogatus si interfuit quando bestie fuerunt capte in terra que est inter dicta confinia, respondit: «Sic, per quatuor vices; de die et mense non recordor»; de presentibus dixit de Ansaldo de Camilla, qui camparius erat hominum Saone; de loco dixit quod fuit inter molendinum episcopi et viam Quiliani que venit deversus Saonam. Interrogatus quibus ablate fuerunt bestie dicte, dixit: «Currado de Vahy [...] quod ipse redemerat eas lb. V». Interrogatus quantum temporis est quod hoc vidit, dixit quod sunt decem anni transacti. Interrogatus si aliter posset esse quam in titulo continetur, quin ipse sciret, vel laboratum, quin ipse sciret, respondit: «Sic». Interrogatus a quo didicit ea que dixit, respondit: «A nullo, nisi a me qui vidi, ut supra dictum est». Interrogatus unde ipse stat, dixit: «Ad [...] et ibi semper steti per totum meum recordare». De aliis interrogacionibus, «nichil aliud scio». De XV titulo dixit per omnia sicut de XIIII et ut in titulo. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia vidi et interfui» et dixit ut supra. De XVI titulo dixit per omnia sicut de XIIII. De XVII titulo dixit: «Nichil inde scio». De XVIIII titulo dixit: «Nichil». De condicione testium dixit sicut Facius de Stabio. «De bona fama sum et pro ita leg[...] sicut a[...] [...] ». Bona mea valent lb. V».
[(S.T.) Ego Iacobus Taraburlus notarius], precepto dicte potestatis, scripsi.