Documento Treponti 18

Contenuto

Titolo
Documento Treponti 18
Regesto
Testimonianza di [...]
Trascrizione
[...] titulis. Interrogatus de XIII titulo, dixit per omnia ut in titulo continetur, «et hoc scio quia [...] », [...] Naulenses homines [...] respondit: «Nescio neque interfui ubi eis [...]deretur ». Interrogatus quam largum spacium habet via [...] «quia nescio [...] straçetus [...] consuevit appellari a meo recordare citra, quod est per annos XXX et habeo annos XL et plus». Interrogatus si alius lo[cus est ille qui appellatur] straçetus et alius locus est per quem vadit via Trium Poncium, respondit: «Non, sed est unum idem dictum straçetum: bene scio quia a Vahy ascendit usque in stratam que venit deversus [...] et que vadit versus [...] , semper [...] qui dicitur straçetus consueverunt ire tantummodo homines et non bestie honerate, respondit: «Non, nisi forte homines villarum Saone quando vadunt in [...] et ad mercatos et quando sunt in strata que venit deversus Altare et que vadit versus Saonam dicunt homines quidam: "Ibimus per straçetum Trium Poncium"». Interrogatus si aliter posset esse quam continetur in titulo, respondit: «Non». De aliis interrogacionibus dixit: «Nichil inde scio». Interrogatus unde est, dixit: «De Stabio et ibi sum moratus in terra quam teneo ab episcopo Saone». De XIIII titulo dixit ut in eo, «per totum meum recordare». Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia pro episcopo tenentur et egomet ex ipsis teneo pro eo. Bestie capiebantur quando inveniebatur in campis, sed quando erant in çerbis, quod blava erat collata, non capiebantur». Interrogatus si interfuit acquisicioni de eo quod in titulo continetur et a quo facta fuit illa acquisicio, respondit: «Non neque scio, tamen scio quod eam tenuit et possedit et alii pro eo per totum meum recordare et hodie id tenet et possidet». Interrogatus si inter dicta confinia posset esse aliquid alterius quam episcopi Saone, quin ipse sciret, respondit: «Non, quia tota est episcopi». Interrogatus si per partem illam consueverunt ire et redire illi qui veniebant per vallem Trium Poncium et ibant vel ire volebant ad Vadi, respondit: «Sic, inter terras seminatas et nobiscum rixabantur et eciam quidam ex eis fuerunt vulnerati, propterea quia per campos nostros ibant seminatos». Interrogatus si interfuit quando fuit laboratum illud quod in titulo continetur, dixit: «Sic, quia egomet laboravi pro parte mea et aliis vidi laborare». Interrogatus quociens et quibus laborare vidit, respondit: «Per XXX vices et plus, scilicet Quiliano de Stabio, Iohanni Beaque, Manfredo de Stabio et Vidali de Stabio; de die vel hora non recordor, sed in anno proxime preterito fuit ipsa terra imblavata de messe et hoc anno eam aravi in parte». Interrogatus si semper remansit spacium inter dicta confinia non laboratum, per quod homines qui veniebant deversus vallem Trium Poncium ibant cum bestiis honeratis et non honeratis, respondit: «Non». Interrogatus si scit quod illud impedimentum quod est factum prope bedum molendini episcopi, cuius causa impediuntur homines ire per viam illam, est factum a parvo tempore citra, respondit: «Non, sed ipsum vidi sicut modo est per totum meum recordare». Interrogatus si per partem illius terre que est inter dicta confinia est terra seu via calcata et esse consuevit propter itinera que consueverunt facere homines et bestie per eam que veniebant deversus viam Trium Poncium, respondit: «Non, quia bedum molendini episcopi per medium currit a Sancto Spiritu usque in Çinolam». Interrogatus si interfuit quando bestie fuerunt capte in ea terra, dixit: «Non». Interrogatus si inter dicta confinia aliquid posset non fuisse laboratum, quin sciret, respondit: «Non». De XV titulo dixit ut in titulo. Interrogatus quomodo scit, dixit quia eam bene scit, «et eis ipsam vidi tenere et possidere tanquam rem propriam sine alicuius contradicione». De aliis interrogacionibus dixit sicut dixerat super XIIII. De XVI titulo dixit ut in titulo, «per totum meum recordare», et dixit per omnia sicut super XV titulo et de interrogacionibus idem. De XVII titulo dixit: «Nescio». De XVIII titulo dixit ut in eo, «per totum meum recordare, quia semper ipsum bedum vidi in eodem loco ubi est, sicut modo est, per XXX annos et audivi dici quod sic steterat et fuerat per annos L et plus». Interrogatus si interfuit quando bedum illud factum fuit, respondit: «Non». Interrogatus si semper bedum stetit tali forma quod homines et bestie, qui et que veniebant deversus viam Trium Poncium, transibant per [...] si volebant venire ad mare per partem illam vel ad locum qui dicitur Vahy, respondit: «Non, sed ibant [...] », [...] [...] [...] [...] per [...] modo scit quod contrata [Trium] Poncium [...] parte [...] . Interrogatus si per contratam illam homines et bestie ire consueverunt saltem [...] currebat via Trium Poncium, respondit: «Non, quia non currebat via [... per con]tratam illam neque currere consuevit, quia nulla via est in contrata Trium Poncium que ad contratam dictam veniat, immo straçetum Trium Poncium venit usque ad p[ontem et inde vadit ad Papasar et ad Sanctum Spiritum». Interrogatus a quanto tempore citra bedum illud prestat impedimentum vie Trium Poncium, dixit: «Nescio quod prestet impedimentum alicui vie, quia nescio illam viam, neque straçeto Trium Poncium illud prestat impedimentum aliquod, quia venit usque ad Sanctum Spiritum, prout supra dixi, et inde vadit ad dictas partes». Interrogatus a quo vel a quibus didicit illud quod in titulo continetur, dixit: «A nullo, nisi ut supra dixi». Interrogatus si posset esse aliter quam in titulo continetur, quin sciret, dixit: «Non credo». Interrogatus qua de causa hoc testimonium perhibet, dixit: «Pro dicenda veritate». Interrogatus ubi est aqua Çinole, respondit: «Prope Sanctum Spiritum». Interrogatus si Çinola tantum dicitur ab eo loco infra versus mare quo aqua que venit deversus Quilianum et aqua Trium Poncium que dicitur simul iunguntur, respondit: «Sic». Interrogatus si bedum molendini predicti scindit viam que vadit versus vallem Trium Poncium, respondit: «Non, quia non est ibi via, tamen straçetum scindit et nichil aliud inde scio». De condicione testium dixit sicut Quilianus. Bona sua valent lb. V.
(S.T.) Ego Iacobus Taraburlus notarius, precepto dicte potestatis, scripsi.
È parte di
Foglio 08
Media
TPDoc18