Documento Treponti 16
Contenuto
-
Titolo
-
Documento Treponti 16
-
Regesto
-
Testimonianza di Giovanni Beaqua
-
Trascrizione
-
✠ Iohannes Beaqua iur(atus), vocatus de XIII, XIIII, XV, XVI et XVII titulis. De XIII titulo dixit ut in titulo continetur. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia sic ipsum audivi appellari straçetum Trium Poncium». Interrogatus si sindicus Nauli et Naulenses hostenderunt arbitris viam Trium Poncium, dixit: «Credo firmiter». Interrogatus quam largum spacium habet via Trium Poncium que fuit hostensa arbitris per comune Nauli, quam viam intendit probare sindicus Saone esse stragetum, dixit: «Nescio». Interrogatus si alius locus est ille qui appellatur traçetus et alius est per quem vadit via Trium Poncium, respondit: «Non, quia nescio ibi viam in contrata Trium Poncium». Interrogatus si cicius incipit ascendere versus Montatam ille qui vadit per viam seu stratam Trium Poncium quam ille qui vadit per partem illam que dicitur traçetus, respondit: «Nescio, quia non est ibi via». Interrogatus si per locum illum qui dicitur traçetus consueverunt ire tantummodo homines pede et equo et non bestie honerate, respondit: «Non, quia bene vidi per illud straçetum homines ire et bestias honeratas, quia ibi non est alia via per quam ire potuissent». Interrogatus si aliter posset esse quam continetur in titulo, dixit: «Non credo». De XIIII titulo dixit sicut in eo titulo contitulo continetur. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia per totum meum recordare id totum tenuit et possedit ipse et alii pro eo et egomet pro eo parum teneo ibi, pro quo sibi do feudum et dare consuevi». Interrogatus si interfuit acquisicioni de eo quod in titulo continetur et a quo facta fuit illa acquisicio, dixit: «Nescio neque interfui». Interrogatus si inter ipsa confinia posset esse aliquid alterius quam episcopi Saone, quin sciret, respondit: «Non». Interrogatus si per partem illam consueuerunt ire et redire illi qui veniebant per vallem Trium Poncium et ibant vel ire volebant ad Vadi, dixit: «Bene credo, sed transibant per nostras culturas, messes et campos». Interrogatus si interfuit quando fuit laboratum illud quod continetur in titulo, dixit: «Sic, quia egomet in eo laboravi et aravi cum bubus». Interrogatus quot vicibus id laborari vidit, dixit: «Per quatuor vices; de die vel mense non recordor». Interrogatus si semper homines qui veniebant per vallem Trium Poncium et ibant ad Vahy ibant per quandam partem illius terre que est inter confinia que in titulo continetur, respondit: «Sic in uno anno et in alio non et sic faciebant ad invicem». Interrogatus que fuerunt ille persone a quibus vidit laborari id quod in titulo continetur, respondit: «Iohannes Maçarellus, Rubaldus Patronus de Berçegio, et ego et frater meus eam similiter laboravimus». Interrogatus si semper remansit spacium inter illa confinia non laboratum per quod homines qui veniebant deversus vallem Trium Poncium ibant cum bestiis honeratis et non honeratis, respondit: «Non». Interrogatus si scit quod illud impedimentum quod est factum prope bedum molendini episcopi, cuius causa impediuntur homines ire per viam illam, est factum a parvo tempore citra, respondit: «Non, sed semper, donec recordor, illud vidi ut modo est». Interrogatus si per partem illius terre que est inter dicta confinia est terra seu via calcata et esse consuevit propter itinera que consueverunt facere homines et bestie per eam qui veniebant deversus viam Trium Poncium, respondit: «Non, nisi ut supra dixi, nisi quia ibant per nostros campos». Interrogatus si interfuit quando bestie capte fuerunt in terra que est inter ipsa confinia, dixit: «Non, sed bene scio et certus sum quod fuerunt capte». Interrogatus a quo capte fuerunt, dixit: «Peregrinus de Moroceto et Berthonus et credo quod ille bestie erant de Spulturno»; de tempore dixit quod sunt circa duos annos; «de die, mense vel hora non recordor. Bandum solvere non vidi». Interrogatus si bestie inveniebatur in illa parte illius terre que est inter dicta confinia, per quam via ire consuevit vel que calcata erat occasione vie, dixit: «Non». Interrogatus si inter dicta confinia aliquid posset esse laboratum, quin scivisset, respondit: «Non credo». De quinto decimo titulo dixit ut in titulo, «et hoc scio quia eam vidi eis tenere et possidere pro sua». De aliis interrogacionibus dixit [...]. De [...] continetur et de [...] sicut dixerat super [... et de] condicione testium dixit [...].
[(S.T.) Ego Iacobus Taraburlus notarius, precepto dicte potestatis],