Documento Treponti 15
Contenuto
-
Titolo
-
Documento Treponti 15
-
Regesto
-
Testimonianza di Vitale de Moroceto
-
Trascrizione
-
✠ Vitalis de Moroceto iur(atus), vocatus de XIII, XIIII, XV, XVI et XVII titulis. Interrogatus de XIII titulo, dixit: «Scio quod a strata publica que venit deversus Altare et qua itur Saonam descendit quoddam straçetum per vallem Trium Poncium usque ad mare Vadi et nescio in tota contrata Trium Poncium aliquam viam vel locum eundi nisi per dictum straçetum ubi sunt Tres Pontes et non vidi quod sindicus Nauli vel Naulenses hostenderent aliquam viam vel straçetum Saonensibus neque arbitris, quia non interfui». De XIIII titulo dixit ut in eo continetur. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia hoc vidi et audivi et egomet de hominibus offensionem facientibus in predictis terris fugavi et percussi et eis tedium feci». Interrogatus si interfuit acquisicioni de eo quod continetur in titulo, dixit: «Non, sed toto tempore, antequam homines qui hodie vivunt nascerentur, fuit illud domini episcopi et inde sum certus». Interrogatus si inter dicta confinia aliquid aliud posset esse alterius quam episcopi, quin scivisset, respondit: «Non». Interrogatus si illud impedimentum quod est factum prope bedum molendini episcopi, cuius causa impediuntur homines ire per illam viam, est factum a parvo tempore citra, dixit: «Non, sed sunt anni XL transacti quod factum fuit». De aliis interrogacionibus dixit: «Nichil inde scio et recordor annos XL et habeo annos L». De quinto decimo titulo <dixit> ut in eo et de interrogacionibus dixit sicut super XIIII titulo. De XVI titulo dixit ut in eo et de interrogacionibus sicut super XIIII titulo. De XVII titulo dixit sicut de XVI et de interrogacionibus idem. De condicione testium dixit sicut Quilianus de Stabulo. Bona sua valent lb. decem.
(S.T.) Ego Iacobus [Taraburlus notarius], precepto [dicte potestatis, scripsi].