Documento Treponti 14
Contenuto
-
Titolo
-
Documento Treponti 14
-
Regesto
-
Testimonianza di Quiliano de Stabio
-
Trascrizione
-
✠ Quilianus de Stabulo iur(atus), vocatus de XIII, XIIII, XV, XVI, XVII titulis. Interrogatus de XIII, dixit per omnia ut in titulo continetur. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia semper ipsum sic appellari audivi et scio quod multociens, quando veniebam ab Altari cum aliis hominibus, ipsi me interrogabant: "Per quam partem ibitis sive a qua parte ibitis vos? Per stratam Saone et Altaris aut per straçetum Trium Poncium?", et ego dicebam: "Ego ibo per straçetum Trium Poncium". Similiter et ego alios interrogabam, qui talem mihi dabant responsionem et numquam audivi ipsum straçetum appellari [per sindicum Nauli] vel Naulenses viam Trium Poncium arbitris [...]nt nescio, quia nescio ibi esse viam, nisi straçetum». Interrogatus si alius locus est ille qui appellatur [straçetus et alius locus est per quem vadit via] Trium Poncium, dixit: «Non, quia [...] Tres Pontes [... stra]çet[us ...] loc[um ...] [...] [...] [...] [...] annos LX [...] f[idelis ...], quia teneo ipsum in feudum ab eo». De XIIII titulo dixit ut in eo, «et hoc scio quia vidi et sum certus». [Interrogatus si interfuit] acquisicioni de eo quod in titulo continetur, dixit: «Non, sed bene scio quod id quod in titulo continetur fuit episcopi toto tempore». Interrogatus si intra dicta confinia aliud posset esse quod non esset episcopi, quin sciret, dixit: «Non». Interrogatus si interfuit quando hoc fuit laboratum, dixit: «Sic, quia egomet cum consortibus meis eam laboravi». Interrogatus si scit quod illud impedimentum quod est factum prope molendinum episcopi, cuius causa impediuntur homines ire per viam illam, est factum a parvo tempore citra, dixit: «Nescio». De XV titulo dixit et de interrogacionibus eiusdem dixit sicut super XIIII titulo. De XVI titulo dixit idem ut in XIIII. De XVII titulo dixit ut in eo, «per totum meo recordare. Hoc vidi et scio quod uno anno laborator terra in una parte et straçetum fit in alia et sic ad invicem». De condicione testium dixit: «Liber sum, non fui pactus vel condempnatus de furto vel iniuria; de aliis interrogacionibus, nichil, quia precepto potestatis Saone ad reddendum hoc testimonium accessi pro veritate dicenda. De meliori fama sum huius terre». Bona sua valent lb. decem.
(S.T.) Ego Iacobus Taraburlus notarius, precepto dicte potestatis, scripsi.