Documento Treponti 13
Contenuto
-
Titolo
-
Documento Treponti 13
-
Regesto
-
Testimonianza di Ansaldo Bavosus
-
Trascrizione
-
✠ Ansaldus Bavosus iur(atus), vocatus de primo, secundo, tercio et quarto et quinto titulis. De primo dixit ut in titulo continetur «per annos L, quibus est meum recordare, et habeo annos LXX». Interrogatus quomodo scit, dixit: «Ideo quia multociens vidi quod consules comunis Saone tenuerunt et possederunt pro comuni Saone per se et homines Saone per se tenuerunt et possederunt ea que sunt infra dicta confinia sine contradicione et inquietacione alicuius et adhuc hodie comune Saone et homines Saone predicta tenent et possident pro suis, ut supra dixi». Interrogatus quid vidit ipsum comune facere et homines Saone, propter quod sciret ipsos tenuisse et possedisse inter ipsa confinia, respondit: «Ego vidi multociens quod comune Saone posuit seu constituit camparios sive guardatores qui<bus> specificatum erat quod deberent custodire straçetum Trium Poncium, ne aliqui inde transirent». Interrogatus quid est inter ipsa confinia, respondit: «Vinee, campi, domus et orti et civitas Saone et nemus et contrata et straçetum Trium Poncium». Interrogatus qua de causa scit ipsum comune et homines Saone tenuisse et possedisse inter ipsa confinia, dixit: «Quia inde faciebant tanquam de rebus propriis et terras seminarunt et blavam collegerunt et fructus inde perceperunt et lignam inciserunt per totum meum recordare». Interrogatus a quo vel a quibus didicit ea que supra dixit, respondit: «A nullo, nisi a me ipso qui vidi ea que supra dixi et prout supra dixi». Interrogatus quid est libere tenere et possidere, dixit: «Res quam aliquis tenet sine inquietacione et impedimento». Interrogatus si inter ipsa confinia sunt vie publice et plura loca sacra et religiosa et litus maris et possessiones aliarum personarum quam hominum Saone, que omnia comune Saone et homines Saone non tenuerunt nec possederunt, respondit: «Ecclesia Sancte Marie est inter dicta confinia et ecclesie civitatis Saone et litus maris et nescio nec credo quod possessiones aliarum personarum quam hominum Saone sint inter ipsa confinia neque vie sunt ibi, nisi solummodo strata Saone». Interrogatus si comune Saone per se vel homines Saone per se tenuit et possedit vel tenuerunt et possederunt prout in titulo continetur, respondit: «Comune tenebat per se boscum et tenet quod cu[stodes custodie]bant, ut supra dixi, et homines Saone tenebant et tenent et possident per se omnia alia quilibet, videlicet pro parte sua, quam nescio designare». Interrogatus ubi ipse [...] [...] «sed pluries ivi Septam, Buçeam ultra mare et Alexandriam». De secundo titulo dixit ut in eo per totum [...] [...] «Poncii de Guasto [...]» in consulatu [...] in consulatu Boniiohannis Foldrati, in consulatu Balduini de Scalea [...] pot[...] recordor». Interrogatus qui fuerunt illi quos sic constitui vidit, dixit: «Porrus, Cavagnarius, Arnaldus, Bonanatus; de aliis non recordor». De aliis interrogacionibus dixit nichil. De tercio titulo dixit sicut in titulo «per totum meum recordare» et dixit de titulo et interrogacionibus eiusdem sicut dixerat super secundo titulo. De quarto titulo dixit ut in titulo. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia hoc vidi et pluries vidi quod camparii dicti ducebant lignamen et bestias grano honeratas apud Saonam, que omnia dicebant se abstulisse in contrata Trium Poncium; de nominibus illorum, quibus ablata erant predicta, non recordor neque per quot vices, tamen scio quod semel ego volebam facere duci lignamen per straçetum Trium Poncium, quod volebam portare apud Naulum, ubi faciebam fieri quandam navem, et non potui, propter prohibicionem mihi factam a Saonensibus et iam sunt transacti XL anni quod hoc fuit». Interrogatus si per contratam Trium Poncium consuevit esse via habilis ad eundum et redeundum pede et equo cum grano et blava et alio honore super bestias et alio modo, ita quod pocius per vim quam de iure fiebat prohibicio transire volentibus per viam Trium Poncium, respondit: «Non, sed de iure fiebat prohibicio, quoniam ipsa contrata est Saonensium, ut supra dixi». Interrogatus qua de causa custodiebatur contrata Trium Poncium, respondit: «Ad hoc custodiebatur, ne aliquis inde cum grano, bestiis, sale vel lignamine deberet transire et non credo quod aliter posset esse quam ut supra dixi». De quinto titulo dixit ut in titulo continetur «et hoc scio quia vidi et interfui multociens». De interrogacionibus dixit ut supra in primo et secundo titulis. De condicione testium dixit sicut Salvus Papalardus. Bona sua valent lb. D et plus.
(S.T.) Ego Iacobus Taraburlus notarius, precepto dicte potestatis, scripsi.