Documento Treponti 12
Contenuto
-
Titolo
-
Documento Treponti 12
-
Regesto
-
Testimonianza di Iacopo Ricus
-
Trascrizione
-
✠ Iacobus Ricius iur(atus), vocatus de primo, secundo, tercio, quarto et quinto titulis. Interrogatus de primo, dixit per omnia sicut in titulo continetur, «per annos XL, quibus est meum recordare, et habeo annos LVII». Interrogatus quid vidit ipsum comune facere et homines Saone, propter quod sciret ipsos tenuisse et possedisse intra ipsa confinia, respondit quia vidit inter ipsa confinia homines Saone quosdam boscare, seminare et tenere ea et facere ex eis tanquam de re propria sine omni contradicione et inquietacione alicuius et hodie ea tenent et possident pro suis. Interrogatus qua de causa scit ipsum comune et homines Saone tenuisse et possedisse intra ipsa confinia, respondit: «Nescio aliter, nisi quia sua erant et ea omnia que continentur intra dicta confinia tenuerunt et tenent homines Saone sive comune Saone pro suis tanquam rem suam sine contradicione alicuius». Interrogatus quid est illud quod vidit ipsum Saone comune et homines Saone tenere et possidere intra illa confinia, dixit: «Terram, nemus, campos, vineas, çerbos et alia inter ipsa confinia existencia». Interrogatus a quo vel a quibus didicit ea que superius dixit, respondit: «A nemine, nisi a me qui predicta vidi, prout superius dixi». Interrogatus quid est libere tenere et possidere, respondit: «Id est libere tenere et possidere quod aliquis tenet et possidet et facit inde voluntatem suam sine alicuius inquietacione et contradicione, sicuti et Saonenses tenent ea que sunt inter dicta confinia». Interrogatus si inter dicta confinia sunt vie publice et plura loca sacra et religiosa et litus maris et possessiones aliarum personarum quam Saonensium, que omnia comune Saone et homines Saone non tenuerunt nec possederunt, dixit quod plures ecclesie sunt intra dicta confinia et civitas Saone inter dicta confinia est «et nescio aliquas vias ibi esse nisi stratam Saone neque scio quod inter ea confinia sint terre aliorum hominum seu personarum quam Saonensium». Interrogatus si comune Saone per se tenuit vel homines Saone per se tenuerunt et possederunt, dixit: «Quidam homines Saonenses, quorum nomina non recordor, infra ipsa confinia habent castagneta per se et domos et vineas et comune Saone similiter habet per se». De secundo titulo dixit ut in eo «per annos XL et plus aliquociens». Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia hoc vidi et interfui». Interrogatus si semper interfuit constitucioni illorum campariorum sive guardatorum, dixit: «Non, sed quandoque quando eram in Saona et multociens per diversas partes mundi ivi». Interrogatus si eos vidit constitui, dixit: «Sic, quosdam, videlicet [...] Arnaldus [...] , straçet[us ...] [...] [...]onum neque quod pro eis constituere[...] alia fieret pro [...] titulo super quarto titulo, dixit ut in eo «per XL annos», et de interrogacionibus dixit sicut dixerat in primo et secundo titulo. De quinto titulo dixit ut [in titulo continetur], «quia hoc pluries vidi; qui essent illi guardatores non recordor neque quibus predicta auferrent neque per quot vices, sed fuit pluries». De aliis interrogacionibus dixit: «Nichil inde scio». De condicione testium dixit sicut Salvus Papalardus. Bona sua valent lb. M et plus.
(S.T.) Ego Iacobus Taraburlus notarius, precepto dicte potestatis, scripsi.