Documento Treponti 11

Contenuto

Titolo
Documento Treponti 11
Regesto
Testimonianza di Salvo Papalardus
Trascrizione
§ Salvus Papalardus iur(atus), vocatus de primo, secundo, tercio, quarto et quinto titulis. Interrogatus de primo, dixit ut in titulo «per annos XL, quia recordor annos XLV et habeo annos LXV». Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia egomet vidi et consul Saone fui pluries». Interrogatus quid vidit ipsum comune Saone et homines Saone facere, propter quod sciret ipsos tenuisse et possedisse inter ipsa confinia, dixit: «Quia vidi eos uti campis et vineis et omnibus existentibus intra dicta confinia tanquam in rebus propriis». Interrogatus ubi erat quando illa talia vidit, respondit: «Ego eram multociens intra dicta confinia; de die, mense vel hora non recordor, quia pluries fuit». Interrogatus qua de causa scit ipsum comune tenuisse et possedisse et homines Saone inter ipsa confinia, dixit: «Nescio aliter, nisi quia est ipsorum et patri meo et antecessoribus meis dici audivi quod omnia predicta que continentur infra dicta confinia sunt et erant hominum Saone». Interrogatus quid est illud quod vidit ipsum comune Saone et homines Saone tenere et possidere inter ipsa confinia, respondit: «Terram et boscum et omnia ea que continentur inter predicta confinia». Interrogatus per quantum temporis scit ipsum comune tenuisse et possedisse inter ipsa confinia, respondit: «Per XLV annos, quibus est meum recordare». Interrogatus a quo vel a quibus didicit ea ut in titulo continentur, dixit: «A nullo, nisi a me qui predicta vidi, ut supra dixi». Interrogatus quid est tenere et possidere, dixit: «Id quod aliquis tenet sine molestia et inquietacione». Interrogatus si inter ipsa confinia sunt plura loca sacra et religiosa et litus maris et possessiones aliarum personarum quam Saonensium, que omnia comune Saone et homines Saone non tenuerunt nec possederunt, dixit: «Non, sed tota civitas Saone cum ecclesiis que in ea sunt et ecclesia Sancti Spiritus et Montis Mauri sunt inter dicta confinia, tamen alie ecclesie vel terre non sunt in ea confinia sive intra ea confinia que non sunt sub iurisdictione Saone vel episcopi Saone. Tamen litus maris bene est inter dicta confinia». Interrogatus si comune Saone per se vel homines Saone per se tenuit et possedit vel tenuerunt et possederunt prout in titulo continetur, respondit: «Comune tenebat per se id quod ibi habebat et homines tenebant id quod habebant per se quilibet, scilicet comune pro parte sua et homines pro parte sua, tamen partes nescio designare». De secundo titulo dixit: «Scio et certus sum quod per quatuor vices ego fui consul Saone et semel fui rector et tunc per illas vices ego et socii mei posuimus camparios sive custodes qui deberent custodire boscos et existencia omnia inter dicta confinia. Non semper interfui constitucioni ipsorum campariorum, sed pluries interfui». Interrogatus per quot vices ipsos guardatores vidit constitui, dixit: «Per multas, sed non recordor per quot; qui fuissent illi camparii non recordor, nisi de Arnaldo campario». Interrogatus si in constitucione illa fuerunt specificata ea que debebant custodire, dixit: «Sic, quia debebant custodire terras que erant sive sunt inter dicta confinia et senterium sive straçetum [...] ne aliquis per illud iret vel rediret plus quam centum vicibus re[...] quod custodes Saone qui custodiebant dictum senterium ducebant homines [...] [...] homines ibant [...] per straçetum Trium Poncium et numquam vidi quod aliquis inde [...] ». [Interrogatus si a LXX] annis infra contile et iurisdictio [Saone fuit marchionum seu marchionis de Guasto], respondit: «Nichil inde scio». [De tercio titulo dixit ut in titulo] continetur et dixit sicut super secundo titulo. De quarto titulo dixit ut in eo «per totum meum recordare, quoniam presens eram, ut supra dixi», et dixit sicut super secundo titulo. Aliter de quinto titulo dixit per omnia sicut in eo continetur. De interrogacionibus dixit sicut dixerat super secundo titulo. De condicione testium dixit sicut Obertus Macia, preterquam bona sua valent lb. mille ian(uinorum) et plus.
(S.T.) Ego Iacobus Taraburlus notarius, precepto dicte potestatis, scripsi.
È parte di
Foglio 05
Media
TPDoc11