Documento Treponti 10
Contenuto
-
Titolo
-
Documento Treponti 10
-
Regesto
-
Testimonianza di Raimondo Bavosus
-
Trascrizione
-
§ Raimundus Bavosus iur(atus), vocatus de primo, secundo, tercio, quarto et quinto titulis. Interrogatus de primo, dixit: «Scio et certus sum per omnia ut in <ti>tulo continetur per L annos et plus». Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia hoc vidi». Interrogatus quid vidit ipsum comune facere et homines Saone propter quod sciret ipsos tenuisse et possedisse inter ipsa confinia, respondit: «Ego vidi ponere guardatores et uti nemore et de omnibus existentibus inter dicta confinia tanquam de rebus propriis et hodie ea tenent et possident homines Saone». Interrogatus ubi erat quando illa talia vidit, respondit: «Ego eram in Saona et in nemore Trium Poncium quandoque». Interrogatus qua de causa scit ipsum comune et homines Saone tenuisse et possedisse inter ipsa confinia, respondit: «Quia eorum sunt omnia ea que continentur inter dicta confinia». Interrogatus quid est illud quod vidit ipsum comune et homines Saone tenere et possidere inter ipsa confinia, dixit: «Nemus, campos et vinea et castagneta et oliveta que sunt hominum Saone per se; tamen nemus predictum est comunis Saone et hoc vidi per totum meum recordare, quod est per annos LV et habeo annos LX-VII». Interrogatus a quo vel a quibus predicta didicit, dixit: «A nullo, nisi a me qui, ut supra dixi, predicta vidi». Interrogatus quid est libere tenere et possidere, respondit: «Res quibus homines utuntur pro velle suo sunt libere tenere». Interrogatus si inter ipsa confinia sunt plura loca sacra et religiosa et litus maris et possessiones aliarum personarum quam [Saonensium ...] «transacti LX anni [...] retro ivi per multas diversas partes mundi pluries [...] et posui camparios ego» [...] dixit: «Non recordor». Interrogatus [...] [...] tempore, die et hora et presentibus, <dixit>: «Non recordor». Interrogatus si d[...] custodire debebant, respondit: «[...] et boscum ne incideretur et nec aliquis transiret per senterium sive straçetum» [...] confinia sunt plures res que non sunt comunis vel hominum Saone, dixit: «Non, quod sciam». Interrogatus si a LXX annis citra contile et iurisdictio Saone fuit marchionum seu marchionis de Guasto, respondit: «Non et nichil aliud inde scio». De tercio titulo dixit ut in eo continetur et de interrogacionibus dixit sicut dixerat super secundo titulo. De quarto titulo dixit per omnia ut in eo continetur. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia hoc vidi et audivi» et dixit per omnia sicut dixerat in primo titulo. De quinto titulo dixit: «Scio et bene scio quod pluries vidi adduci apud Saonam lignamen quod dicebant abstulisse hominibus Nauli, quod illud detulerant per straçetum sive senterium Trium Poncium et vidi quod inciderunt de illo lignamine sic ablato et comburerent; tamen ubi ablatum fuisset non interfui neque scio cui vel quibus fuit ablatum et hoc sic pluries vidi». De condicione testium et de quantitate bonorum suorum et ceteris aliis dixit sicut Obertus Macia.
(S.T.) Ego Iacobus Taraburlus notarius, precepto dicte potestatis, scripsi.