Documento Treponti 08

Contenuto

Titolo
Documento Treponti 08
Regesto
Testimonianza di Filippo de Villano
Testimoni
Filippo de Villano
Trascrizione
§ Phylippus de Villano iur(atus), vocatus de primo, secundo, tercio, quarto, quinto, nono et undecimo titulis. De primo dixit ut in titulo continetur. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Scio et certus sum quod ego vidi tenere et possidere libere sine alicuius contradicione vel inquietacione comuni Saone et hominibus Saone totam terram et existencia in ea que est a iugo citra usque ad aquam Çinole, sicut currit aqua Çinole usque in mare et ab aqua Çinole usque ad Albiçolam». Interrogatus quid viderit ipsum comune facere et homines Saone propter quod scirent ipsos tenuisse et possedisse inter ipsa confinia, dixit: «Ego vidi quod comune Saone et homines Saone infra dicta confinia et ad ea inter ipsa sunt custodienda posuit camparios et guardatores qui banna capiebant ab omnibus intra ipsa confinia euntibus et redeuntibus». Interrogatus ubi erat quando ipsa talia vidit, dixit: «In Saona eram quandoque et quandoque in Vadi». Interrogatus quociens hoc vidit, dixit: «Per LX annos et plus, quia recordor annos LX et habeo annos LXX et plus; de mense non recordor neque de die vel hora neque de presentibus, sed annuatim hoc vidi per ipsos LX annos». Interrogatus qua de causa scit ipsum comune et homines Saone tenuisse et possedisse inter ipsa confinia, dixit: «Quia antiquitus ea habuerunt et tenuerunt pro suis sine alicuius contradicione et inquietacione et adhuc hodie ea tenent et possident pro suis et custodes sive camparios ibi habent homines Saone qui custodiunt terras et existencia intra dicta confinia et qui precium inde habent a comuni Saone». Interrogatus quid est illud quod viderit ipsum comune et homines Saone et possedisse et tenuisse inter dicta confinia, dixit: «Totum id quod ibi est et sunt vinee, nemora et campi et çerbi. Predicta omnia scio firmiter et vidi per predictos annos LX». Interrogatus a quo vel a quibus didicit ea que continentur in titulo, dixit: «A nemine nisi quia, ut supra dixi, predicta semper vidi per dictum tempus et maximam bailiam habui toto tempore in Saona». Interrogatus quid est libere tenere et possidere, dixit: «Id quod quilibet tenet proprie pro suo et unde facit quicquid vult nec ei molestatur vel bannitur». Interrogatus si inter ipsa confinia sunt plures vie publice et plura loca sacra et religiosa et litus maris et aliarum personarum quam Saonensium, que omnia comune Saone et homines Saone non tenuerunt nec possederunt, dixit: «Sic, tres, videlicet via qua itur versus Ianuam et via que venit deversus Altare apud Saonam et via maris que venit a Saona versus Provinciam et scio quod ecclesia Sancte Marie est intra dicta confinia et ecclesia Sancti Georgii et ecclesia Sancti Petri et ecclesia Sancte Marie Magdalene et ecclesia Sancti Andree et plures alie ecclesie que sunt sub episcopo Saone et que ecclesie sunt que loca sacra habent terras et possessiones infra dicta confinia, quod comune Saone et homines Saone terras ipsarum ecclesiarum non tenuisset nescio, sed credo quod ipsas tenuerunt et possederunt homines Saone et iudicaverunt sive dederunt eas ipsis ecclesiis». Interrogatus si comune Saone per se vel homines Saone per se tenuit et possedit vel tenuerunt et possederunt prout in titulo continetur, respondit quod «comune per se tenuit nemus et ripam et introitus portarum et pedagium et cantarium et staeriam et gombetam et gabellam salis et alii homines Saone tenent per se omnia alia que sunt infra dicta confinia, preter quod domus fenestrariorum habet quandam partem quam nescio in porta sive iure porte Saone et in ripa. Saonensis sum et in Saona habitavi ego et familia mea et bene ivi ultra mare et steti per hyemem et transivi in Septam et yhiemavi ibi et postea inde redivi circa Pasca et iam sunt anni XXXIII ut credo transacti et alia vice fui sive ivi Alexandrie et alia vice ivi Septe». De secundo titulo dixit ut in titulo. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia vidi quod comune et homines Saone posuerunt guardatores sive camparios in Vadi, qui custodirent ne aliquis iret per senterium sive straçetum Trium Poncium et si quis per illud straçetum ibat, ipsi camparii illum capiebant et ducebant apud Saonam et omnia que portabat ei auferebant et si forte aliquis cum bubus lignamen trahebat, guardatores predicti illud incidebant et frangebant. Aqua que venit deversus Tres Pontes in aquam Çinole [...] deversus Quilianum est aqua Çinole et in ea intrat aqua Trium Poncium». Interrogatus si interfuit constitucioni dictorum campariorum seu guardatorum, dixit: «Non, quoniam homines Saone constituunt quam camparios et guardatores volunt». Interrogatus qui fuerunt illi camparii, dixit: «Non recordor m[...]a, modo est camparius Arnaldus de [...] Saone [...] [...] [...] consilium propterea [...] vel hora non recordor neque de presentibus, nisi de Bonoiohanne [...]». Interrogatus [si marchio de Guasto vel marchiones tenuerunt] et possederunt civitatem Saone quoad iurisdictionem et contile pro sua per LXX annos sive a LXX annis infra, ita quod omnia que pertinebant ad iurisdictionem et contile tam in campariis constituendis quam in aliis rebus in civitate Saone fiebant pro marchione vel marchionibus de Guasto tanquam pro dominis, respondit: «Nescio inde aliquid». De tercio titulo dixit ut <in> primo continetur et de interrogacionibus eiusdem dixit sicut in dicto titulo. De quarto titulo dixit per omnia ut in titulo continetur. Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia hoc vidi». Interrogatus a quo vel a quibus illam contratam Trium Poncium sic vidit custodiri tanquam propriam hominum Saone, dixit: «Quidam homines de Saona, de quorum nominibus non recordor». Interrogatus quo loco erat ipse testis quando dictam contratam Trium Poncium sic vidit custodiri ne aliquis inde transiret, dixit: «Ego eram in Saona». Interrogatus per quot vices hoc vidit, dixit: «Ego nescirem dicere numerum». Interrogatus qui fuerunt illi quibus prohibitum fuit ne per contratam Trium Poncium transirent, dixit: «Nescio, sed omnibus per illam contratam euntibus prohibebatur ne transirent». Interrogatus quid portabant vel portari faciebant quando eos viderit prohiberi ne transirent per contratam Trium Poncium, dixit: «Granum et lignamen». Interrogatus si per contratam Trium Poncium consuevit esse via habilis ad eundum et redeundum pede et equo cum grano et blava et alio honore super bestias et alio modo, ita quod pocius per vim quam de iure fiebat prohibicio transire volentibus per viam Trium Poncium, respondit: «Nescio, quia numquam fui ibi via, nisi straçetum». De quinto titulo dixit per omnia ut in eo continetur «et bene scio hoc et inde sum certus». Interrogatus quomodo scit, dixit: «Quia hoc vidi, ut supra dixi, et eciam audivi quod custodes Saone de bestiis quas invenerunt euntes per illam contratam sive straçetum Trium Poncium interfecerunt». Interrogatus a quibus sive per quos custodes dictam contratam sic vidit custodiri, dixit: «Non recordor, nisi ut supra dixi in aliis titulis», et que fuerunt ille persone et quot quibus incisa fuerunt illa lignamina et bestie et granum et blava ablata dixit: «Nescio, sed credo quod fuerunt de Vulturi». De nono titulo dixit: «Scio quod vidi quod civitas Ianue mutavit stratas et dominus Otto marchio et dominus Enricus marchio similiter fecerunt et bene audivi dici quod per Lombardiam et per multas partes et eciam per totum imperium». Interrogatus qui invenit illam consuetudinem, respondit: «Nescio». Interrogatus si pocius per vim quam de iure barones et civitates permutant stratas et prohibent transire volentibus ne transeant per eas, respondit: «Nescio, sed credo quod sit pocius de iure». Interrogatus quid est consuetudo, dixit: «Nescio». Interrogatus si aliter posset esse quam continetur in titulo, dixit: «Bene credo». De condicione testium dixit ut Gandulfus de Mari.
(S.T.) Ego Iacobus Taraburlus notarius, precepto dicte potestatis, scripsi.
È parte di
Foglio 04
Media
TPDoc08