Documento Treponti 07
Contenuto
-
Titolo
-
Documento Treponti 07
-
Regesto
-
Testimonianza di Gandolfo de Mari
-
Trascrizione
-
§ Gandulfus de Mari, vocatus de primo, secundo, tercio, quarto et quinto titulo, iuravit et dixit: «Sic, de primo bene habeo annos LXX et recordor LX et bene scio et certus sum quod a meo recordatu citra comune et homines Saone tenuerunt et possederunt libere sine alicuius contradicione ab Albuçola usque aquam Çinole et a iugo usque ad mare». Interrogatus quomodo scit, respondit et dixit: «Quia vidi quod comune et homines Saone existencia infra predicta confinia quiete teneba<n>t et possideba<n>t et infra predicta confinia quiete boscabant et quicquid volebant sine alicuius inquietacione faciebant et multociens hoc vidi, quia infra predicta confinia pro hominibus Saone multociens laboravi et boscavi et lignamina feci sine alicuius contradicione; de mense non recordor, quia hoc semper vidi a meo recordatu citra». Interrogatus quid est libere tenere et possidere, respondit et dixit: «Tenere rem suam ad suam voluntatem sine alicuius inquietacione». Interrogatus si inter ipsa confinia sunt vie publice, respondit et dixit: «Sic, strata que venit de Lombardia et vadit Saonam et bene sunt infra dicta confinia loca sacra et religiosa que habent infra dicta confinia possessiones et terras quas tenent et possident et bene est litus maris infra dicta confinia et infra dicta confinia non sunt alie possessiones aliarum personarum quam Saonensium seu episcopi Saone et ecclesiarum Saonensium que sunt infra dicta confinia et comune et homines Saone tenuerunt et possederunt prout in titulo continetur». De secundo titulo dixit per omnia ut in titulo continetur a suo recordatu citra. Interrogatus quomodo scit, respondit et dixit: «Quia semper vidi a meo recordatu citra quod comune Saone posuit camparios et custodes ut custodirent existencia infra dicta confinia; constitucioni campariorum non interfui, sed videbam eos ire per terram et bene cognoscebam dictos camparios quia de Saona erant, tamen de nominibus ipsorum non recordor, nisi de Arnaldo, Gandulfo, Cavagnario, Bonanato et de Gualdo et de Bicocho et bene erat eis specificatum quod deberent custodire diligenter existencia infra dicta confinia et multociens vidi quod duxerunt Saone de bestiis quas dicebant invenisse in nemoribus qui erant infra dicta confinia et numquam vidi quod marchiones de Guasto aliquam iurisdictionem haberent in civitate Saone a meo recordatu citra, sed semper vidi et audivi quod comune Saone camparios et custodes posuit et vindictas». Interrogatus de tercio titulo, dixit per omnia ut in titulo continetur et de aliis interrogacionibus dixit ut supra in secundo titulo. De quarto titulo dixit per omnia ut in titulo continetur a suo recordatu citra. Interrogatus quomodo scit, respondit et dixit: «Quia comune Saone semper a meo recordatu citra dictam contratam Trium Poncium per camparios et custodes suos annuatim fecit custodiri et numquam [... Tres] Pontes [...] per ipsam stratam transirent quod [...] sed est quoddam straçetum et bene [...] per dictum straçetum [...] e comuni Saone eos [...] Saonam [...] custodes [...] comunis Saone [...] semper esse consuevit tam [...] ire volentibus per [...] aliquis contra [suam] voluntatem transiret aliquo modo per suam [...] non posset aliter esse quam in titulo continetur [...] in titulo continetur» et de aliis interrogacionibus dixit ut supra in quarto titulo de dampno et [...].
(S.T.) Ego Iacobus Taraburlus notarius, precepto dicte potestatis, scripsi.