Documento Treponti 06

Contenuto

Titolo
Documento Treponti 06
Regesto
Testimonianza di Delovose Catulus
Testimoni
Delovose Catulus
Persone citate
Arnaldo Bonanatus
Trascrizione
§ Delovose Catulus, vocatus de primo, secundo, tercio, quarto et quinto titulis, iuravit et dixit: «Sic, de primo scio bene et certus sum quod comune Saone et homines Saone ab hinc retro per annos L et plus tenuerunt et possederunt libere et sine alicuius contradicione et inquietacione ab Albuçola usque ad aquam Çinole et a iugo usque ad mare». Interrogatus quomodo scit, respondit et dixit: «Quia semper vidi a meo recordatu citra quod comune et homines Saone existencia infra dicta confinia libere sine contradicione alicuius tenuerunt et possederunt et camparios et custodes annuatim constituere vidi ab annis L citra a comuni Saone ut custodirent existencia infra dicta confinia et quando predicta vidi eram in nemore et quandoque eram Saone, sed camparii et custodes semper stabant ad dictam custodiam». Interrogatus quid est libere tenere et possidere, respondit et dixit: «Tenere rem suam ad suam voluntatem sine alicuius inquietacione». Interrogatus si inter ipsa confinia sunt vie publice, respondit et dixit: «Non, nisi strata publica que venit versus Saonam et bene sunt infra dicta confinia plura loca sacra et religiosa que habent possessiones et terras infra dicta confinia quas tenent et possident et comune Saone non tenet eas, sed infra dicta confinia non sunt alique alie possessiones nisi [...] possedit ab annis L citra, prout in titulo continetur». De secundo titulo dixit per omnia ut in titulo continetur «ab annis L citra». Interrogatus quomodo scit, respondit et dixit: «[...] quando eram in terra Saone ut custodirent existencia infra dicta [confinia ...] retro [...] Arnaldo Bonanato specificatum erat quod deberet custodire a iugo» [...] [...] de Vasto seu [...] civitate Saone quoad iurisdictionem et contile [pro sua a LXX a]nnis infra, ita quod omnia que pertinebant ad iurisdictionem et contile tam [in campariis constituendis quam in aliis in civitate Saone fiebant pro] marchione vel marchionibus de Guasto tanquam pro dominis, respondit et dixit: «Numquam neque audivi a meo recordatu citra, sed semper vidi [quod comune Saone] constituebat camparios [ut custodirent] existencia infra dicta confinia». De tercio titulo dixit per omnia ut [...] et de [...]. De quarto titulo dixit per omnia ut in titulo continetur. Interrogatus quomodo scit, respondit et dixit: «Quia semper a meo recordatu citra vidi quod comune Saone fecit contratam Trium Poncium custodire [per guardatores] et camparios et numquam vidi neque audivi dicere quod per contratam Trium Poncium ivissent bestie honorate que portassent trasellos neque [...] et contratam Trium Poncium a meo recordatu citra quando eram in civitate Saone vidi custodiri per camparios et custodes hominum Saone tanquam propria hominum Saone et bene cognoscebam camparios qui custodiebant contratam Trium Poncium; tamen non recordor de nominibus ipsorum, nisi de illis quos supra dixi; de loco et presentibus non recordor; per plures vices eam vidi custodiri, sed non recordor per quot vices et omnibus personis prohibitum erat quod non transirent per contratam Trium Poncium qui portassent res que displicuissent civitati Saone nisi hominibus Saone, sed de nominibus ipsorum non recordor. Et per contratam Trium Poncium non consuevit esse via habilis, quia straçetum est, sed non est multum bona via, tamen bene potest homo ire pede et equo et bene posset per eam ire cum blava». Interrogatus si pocius per vim quam de iure fiebat prohibicio transire volentibus per viam Trium Poncium, respondit et dixit: «Pocius de iure quam per vim, quia hominum Saone est». Interrogatus qua de causa sic custodiebatur contrata Trium Poncium, respondit et dixit: «Quia homines Saone nolebant quod irent, nisi per stratam rectam et publicam et bene posset aliter esse quam in titulo continetur, quin ego scirem, quoniam multociens ibam ultra mare Septam et Buçeam». De quinto titulo dixit: «Nichil aliud inde scio, nisi ut supra dixi. Non habeo inde proficuum neque servicium neque habere spero quis amitat vel optineat et bene habeo annos LXX et recordor LX. In civitate Saone habito et in ea fui natus et parentes mei; numquam fui condempnatus de furto, iniuria, rapina et bone fame credo esse et bene valent bona mea lb. CC».
(S.T.) Ego Iacobus Taraburlus notarius, precepto dicte potestatis, scripsi.
È parte di
Foglio 04
Media
TPDoc06