Documento Treponti 05

Contenuto

Titolo
Documento Treponti 05
Regesto
Testimonianza di Detesalve [...]
Testimoni
Detesalve [...]
Persone citate
Roçarius
Trascrizione
✠ Detesalve [...] vocatus de primo, secundo, tercio, quarto et quinto titulis [... comune Saone et homines Saone] tenuerunt et possederunt libere [...] homines Saone propter quod sciat [...] «et ego [...] dicta confinia custodire [...] possidet et gaudet». Interrogatus si infra dicta confinia sunt vie publice [et plura loca sacra et religiosa, respondit: «Bene sunt infra dicta] confinia loca sacra et religiosa [que tenent] possessiones suas et infra dicta confinia non sunt alie [possessiones que non sint hominum Saone] et bene tenuit et possedit comune Saone, prout in titulo continetur». De secundo titulo dixit per omnia ut in titulo continetur «ab annis XL [...] Saone per annum unum». Interrogatus si interfuit semper constitucioni campariorum, respondit et dixit: «Non interfui constitucioni eorum, sed bene vidi custodes [...] et bene cognoscebam dictos camparios quia de Saona erant, scilicet Roçarius, ego et alii quam plures, de quorum nominibus non recordor». [...] debebant custodire, respondit et dixit: «Sic, videlicet a iugo usque ad mare et ab Albuçola usque ad aquam Çinole». Si ab annis LXX citra contile et iurisdictio Saone fuissent marchionum de Vasto et si tenuissent et possedissent civitatem Saone quoad iurisdictionem et contile pro sua a LXX annis infra, ita quod omnia que pertinebant ad iurisdictionem et contile tam [in campariis constituendis] quam in aliis rebus in civitate Saone fiebant pro marchione tanquam pro dominis, «nichil inde scio, quia semper vidi quod comune Saone constituebat custodes et camparios [...] dictas faciebat et adhuc facit, sicut placet comuni predicto Saone». De tercio titulo <dixit> per omnia ut in titulo et de aliis interrocionibus dixit ut supra in secundo titulo. De quarto titulo dixit per omnia ut in titulo continetur «ab annis XL citra». Interrogatus quomodo scit, respondit et dixit: «Quia vidi et quia contratam Trium Poncium pro comuni Saone per annum unum custodivi et dictam contratam vidi custodiri tanquam propriam hominum Saone et comunis Saone per custodes et camparios qui constituebantur a comuni Saone et multociens eram in nemore quando contrata Trium Poncium custodiebatur pro comuni Saone et quandoque eram Saone, per quot vices non recordor neque nomina illorum qui eam custodierunt, nisi de Roçario, qui socius meus fuit ad custodiendam predictam contratam; et omnibus transire volentibus per dictam contratam prohibitum erat per camparios Saone ne transirent per contratam Trium Poncium; de nominibus illorum quibus prohibitum fuit non recordor. Et per contratam Trium Poncium numquam consuevit esse bona via, quia straçetum est et per ius prohibitum erat transire volentibus per ipsam contratam et non per vim, et bene custodiebatur contrata Trium Poncium, prout in titulo continetur pro comuni Saone et non posset aliter esse quam in titulo continetur, quin scivissem, sed bene steti per annum et dimidium quod non fui Saone». De quinto titulo dixit ut in titulo continetur. Interrogatus quomodo scit, respondit et dixit: «Quia multociens fieri vidi et egomet multociens abstuli frumentum et lignamen et bestias illis qui transire volebant per contratam Trium Poncium» et de aliis interrogacionibus dixit per omnia ut supra in quarto titulo. «Non habeo inde proficuum neque habere spero quis optineat vel amittat et non sum instructus ad hoc testimonium reddendum et bene valent bona mea lb. XXX et bone fame credo esse. De civitate Saone sum et in civitate Saone habito et natus fui, et non teneor iuramento fidelitatis potestati neque comuni Saone et liber homo sum et numquam fui condempnatus de furto neque iniuria neque tutela neque mandato vel facto et numquam commisi incendium et bene habeo annos LX et recordor L». Preterea dixit quod invenit lignamen quod erat Cornabarle Naulensis, quod lignamen erat absconditum in muraciis et ipsum lignamen cepit et portavit cum sociis suis apud Saonam.
(S.T.) Ego Iacobus Taraburlus notarius, precepto dicte potestatis, scripsi.
È parte di
Foglio 03
Media
TPDoc05