Documento Treponti 02
Contenuto
-
Titolo
-
Documento Treponti 02
-
Regesto
-
Testimonianza di Iacopo de Loterio
-
Trascrizione
-
§ Iacobus de Literio, vocatus de primo, secundo, tercio, quarto, quinto, nono et decimo titulis, iuravit et dixit: «Sic de primo bene habeo annos LXV et recordor annos quinquaginta et bene scio et certus sum quod ab annis XL citra et plus comune Saone et homines Saone tenuerunt et possederunt libere sine alicuius contradicione ab Albiçola usque ad aquam Çinole et a iugo usque ad mare». Interrogatus quomodo scit, respondit et dixit: «Quia hoc vidi fieri ab annis XL citra et plus et quia potestas et consules qui pro tempore erant faciebant custodire nemora, vias, stratas et senterios qui erant infra predicta confinia». Interrogatus si infra dicta confinia sunt alique vie publice, respondit et dixit quod est strata Francigena que venit de Lombardia Saonam et non sunt ibi alie vie publice infra dicta confinia, sed sunt ibi senterii et vie, quos et quas faciunt boscaroli qui vadunt in nemoribus pro lignis faciendis pro comuni Saone «et bene scio quod dicta strata Francigena est strata publica et homines Saone tenent eam et ideo scio quod homines Saone tenent dictam stratam, quia vidi quod comune Saone fecit ipsam stratam reficere a Saona usque ad iugum in illis locis in quibus indigebat et bene scio quod infra dicta confinia sunt plura loca sacra et religiosa que habent terras et possessiones infra dicta confinia quas tenent et possident et non homines Saone eas tenent et bene scio quod nobiles homines de civitate Ianue habent domos et terras in civitate Saone quas tenent et gaudent. Et ego sum de civitate Saone et in eadem natus fui et pater meus fuit de civitate Saone et in civitate Saone habito». De secundo titulo dixit per omnia ut in titulo continetur «ab annis XL citra et plus». Interrogatus quomodo scit, respondit et dixit: «Quia per plures vices fui et steti claviger comunis Saone et camparios et guardatores pluries posui et constitui ut custodirent existencia infra dicta confinia et hodie ad diem sum claviger comunis Saone et in quolibet mense solvo camparios et guardatores qui custodiunt existencia infra dicta confinia, scilicet stratam, senterios et nemora, et vidi quia alii clavigerii, qui ante me fuerunt, hoc fecerunt annuatim a quadraginta annis citra et a quadraginta annis citra steti extra Saonam continue per annos quatuor, videlicet in viagio ultra mare, quoniam peregrini ceperunt ire ultra mare post ultimum concilium factum apud Romam». De tercio titulo dixit per omnia ut in secundo et de interrogacionibus idem. De quarto titulo dixit: «Bene scio et certus sum quod ab annis XL citra contrata Trium Poncium annuatim fuit custodita nomine comunis Saone per missos eiusdem comunis Saone, quod nemo per ipsam contratam Trium Poncium auderet portare granum, salem neque lignamen sine voluntate comunis Saone». Interrogatus quomodo scit, respondit et dixit: «Quia hoc semper fieri vidi quando eram in civitate Saone ab annis XL citra, de nominibus custodum non recordor». Interrogatus si <in> contrata Trium Poncium consuevit esse via habilis ad eundum pede et equo cum blava et grano et alio honore super bestiis et alio modo, respondit Claude ha risposto: et dixit: «Bene est locus in quo bene potest ire et bene est locus in quo tam bene non potest ire».et dixit: «Bene est locus in quo bene potest ire et bene est locus in quo tam bene non potest ire». De quinto titulo dixit per omnia ut in titulo continetur. Interrogatus quomodo scit, respondit et dixit quia multociens vidi quod homines Saone et guardatores qui custodiebant contratam Trium Poncium pro comuni Saone totum illud fecerunt quod in dicto titulo continetur et ego multociens illud facere adiuvavi». De nono titulo [...] «contrata Trium Poncium custodita est per guardatores Saone ut supra dixi, quorum nomina [...] inde proficuum neque inde spero habere et non sum instructus ad hoc testimonium reddendum neque [...] iura[mento ...] ».
(S.T.) Ego Iacobus [Taraburlus notarius, precepto dicte potestatis], scripsi.