Documento Treponti 01
Contenuto
-
Titolo
-
Documento Treponti 01
-
Regesto
-
Testimonianza di Detesalve Iaconus
-
Trascrizione
-
§ Detesalve Iaconus, vocatus de primo titulo, iuravit et dixit: «Nescio de annis centum, sed habeo annos LXX et recordor annos XL et a meo recordatu citra vidi quod homines Saonenses tenuerunt et possederunt a territorio Albiçole usque ad aquam Çinole et a iugo usque ad mare totum quod infra dictas coherencias continetur quiete et libere sine alicuius contradicione». Interrogatus quomodo scit, respondit et dixit: «Ideo scio propter dies quos habeo et propter officia clavigerie que exercebam et quia fui estimator Saone» et dixit quod infra predictas coherencias ecclesie Saone habent terras et domos, videlicet ecclesia Sancte Marie et alie ecclesie Saone et dixit quod dicte ecclesie eas tenent et tenere consueuerunt. Item dixit quod infra predictas coherencias non sunt vie publice nisi strata Saone, sed in nemore Saone sunt aliqua straceta que prohibebantur et prohibuntur ab hominibus Saone. Interrogatus quid est libere tenere et possidere, respondit et dixit: «Rem suam propriam et nescio quod si aliqui homines alii extra Saonenses habeant terras infra predictas coherencias, nisi dicte ecclesie, ut supra dixi». Interrogatus de fama sua, dixit se credere bone fame esse et quod bona sua valent lb. DCC et quod furtum non commisit et quod quidam percussit eum cum balista in manu et ipse dedit sibi alapam unam et potestas condempnavit eum inde in s. XL, quos potestas habuit pro comuni et non pro parte et dixit quod numquam fuit tutor neque condempnatus de aliqua societate vel acomendatione et quod hoc testimonium non reddidit odio nec amore, nisi pro veritate dicenda. Interrogatus per quot annos Saonenses prohibuerunt ne quis iret per stracetos supra nominatos, respondit et dixit per annos XX-VIIII, quia hoc multociens fieri vidit quia claviger et estimator erat.
(S.T.) Ego Iacobus Taraburlus notarius, precepto dicte potestatis, scripsi.