Documento 16
Contenuto
-
Titolo
-
Documento 16
-
Data
-
1239, dicembre 8
-
Regesto
-
Il papa Gregorio IX richiama il vescovo di Savona per le sue molestie agli uomini di Noli, assolvendoli dall'interdetto.
-
Tradizione
-
Originale
-
Descrizione materiale
-
Pergamena, con bolla plumbea pendente, mm. 206 x 245 (196-236). Disinfestata, lavata e spianata, con stuccatura di fori e tagli da pieghe, e rattoppo di parte marginale superiore caduta, nel restauro del 1978-79.
-
Lingua
-
Latino medievale
-
Trascrizione
-
« Gregorius episcopus seruus seruorum dei.
« Venerabili Fratri Episcopo Saonensi. salutem et apostolicam benedictionem ».
« Si prudenter attendere. ut deberes quod tempus est quoniam dies mali sunt redimendum et considerares etiam diligenter quod plerumque dissimulanda sunt quedam et ad tempus conuenientibus oculis toleranda, in homines Castri Nauli tue dioecesis non grauares forsitam ut dicitur manus tuas. Sicut enim ex parte ipsorum fuit propositum coram nobis tu in eos frequenter pro nulla, et interdum pro leui causa promulgas excomunicationis sententiam et terram ipsorum supponis ecclesiastico interdicto contra statuta concilii generalis. propterquod illi ferre tuas. molestias non ualentes, uel locum dimittere et alio se transferre, uel cogitare aliud compelluntur. Quia uero posset occasione huiusmodi non solum Saonensi Ecclesie sed etiam toti prouincie graue periculum imminere, nos indempnitati eius pro malitia temporis precurrere et obuiare futuris periculis cupientes, ecclesias dicti Castri cum subiectis sibi populis ad manus nostras usque ad nostrum beneplacitum prouidimus retinendas. Et quia intentionis nostre non est eiusdem ecclesie tue iura minuere, ipsam super hoc prorsus indempnem curabimus auctore domino conseruare.
« Datum Laterani [...] decembris, Pontificatus nostri anno duodecimo.