Documento 41

Contenuto

Titolo
Documento 41
Data
1254, febbraio 1
Regesto
Statuto con disposizioni relative all'amministrazione di Segno e Vado.
Tradizione
Originale mutilo.
Descrizione materiale
Pergamena, mm. 245 x 170, cc. 12. Nel restauro del 1978-79: disinfestato, rassodato con gelatina membranacea, lavato e spianato, con stuccature e rattoppo di margini e di parti cadute nella prima e nell'ultima carta.
Lingua
Latino medievale
Autore del documento
Comune di Noli
Trascrizione
« In nomine domini. amen ».

« Hec Capitula sunt de nouo facta et habuerunt locum Millesimo. CC.L quarto. indictione duodecima. die I febrarii ».

I.

**De eligendo Castellano Sygni nel Castellanis et de iuramento ipsorum.**

« Castrum Signi et uilla uadi — castellanum bonum et utilem — castellania signi — quemcumque placuerit consilio Nauli — nisi aliam personam ad arbitrium consilii — quod omnia obseruabit que continentur in capitulis facientibus mencionem de custodia dicti castri et uillarum et de comodo dicti castri et uillarum et hominum dicti castri etc. — ipsum uel ipsos tenere faciam iuramento — bona fide custodiet et defendet — Non uendam nec donabo nec alio quolibet modo uel ingenio alienabo castrum signi nec ullam neque uillam uadi etc. »

II.

**De faciendo custodiri yllicetam contra omnes personas.**

« Infra duos dies ab introitu mei regiminis custodire faciam ylicetam contra omnes personas. Ita quod nulla persona possit uel debeat boscare in dicta yliceta si uisum fuerit consilio Nauli. propter quod in quadam edogmada (sic) quarantene sancti Martini homines Nauli et eius districtus possint in octauam partem facere ligna per tres tantum dies. sine eo quod aliquod zepum arrachent. que adogmada eligatur uoluntate consilij Nauli uel maioris partis. excepto quod si quis Naulensis habuerit lignum in Naulo possit ibi facere scalmos et scalinos et pernos. et propter negocia comunis in uoluntate consilii. et iudex uel potestas seu consules si fieri fecerint ligna in yliceta suis expensis ea fieri debeant et deferri. Nemini uero liceat ponere ad incidendum siue extrahendum in yliceta. exceptis tribus hominibus tantum qui non sint de spulturno uel de berzezo et aliquo alio [...] Et si in-uenero contrafacientem auferam ei soldos viginti. nisi [...] sed pro qua nichil auferam [...] habebo in custodem unum ad expensas comunis Nauli qui [...] de custodia bene facienda. nec per totum meum tempus [...] ipsius ylicete foresterios seu custodes qui [...] castri Signi nisi hoc faciant de uoluntate consilii [...] ad uidendum totum nemus ylicete et confines et inquirere diligenter si aliquis contrafecerit in ylliceta. et si aliquid contrafecisse inuenerit teneatur illud denunciare potestati uel consulibus. »

III.

**Quibus non liceat facere runchum in nemoribus comunis et quibus licitum est.**

« Non liceat alicui Naulensi uel de districtu Nauli facere aliquem runchum de nouo in nemoribus comunis Nauli excepto hominibus signi et uadi. qui [...] et hoc precipiam uel precipi faciam in castro signi usque mensem unum post mei regiminis ingressum. nisi fuerit de licencia maioris partis consilii Nauli. et defendam ne ulla persona quicquid [...] in yliceta pro pastinando. »

IV.

**De prohibendo hominibus Signi et Vadi quod non uendant nec alienent de possessionibus suis aliquid sine licentia.**

« Ego defendam hominibus et mulieribus signi et uadi ne uendant uel alienent aliquo modo aliquid de possessionibus suis alicui persone nec uniuersitati uel loco nisi de licencia mea cum uoluntate consilii uel maioris partis ei data. Et si postquam hoc capitulum statutum est fuerit contrafactum. tenebor terras ipsas castro signi accipere ac tenere. hoc capitulum factum fuit anno dominice Natiuitatis Millesimo ducentessimo trigessimo sexto mense febrarii. »

V.

**De mittendis duobus hominibus de consilio Sygnum et Vadum causa inquirendi mansuras Sygni.**

« Item tenebor mittere duos homines de consilio et scribam comunis ad Signum et Vadum pro inquirendo et cognoscendo mansuras (misure) omnis signi. et inquirere uel inquiri facere diligenter. et si diminuta in aliquo fuerint ipse mansure uel iura competencia castro Signi pro ipsis mansuris faciam ipsi castro restitui. Et hec compleantur et fiant usque per totum tempus mee potestacie uel consulatus. »

« De nouo M.CC.LVIIII. nec illi qui uenerint apud signum et vadum occasione uidendi. uel inquirendi cum potestate uel consule. uel sine. possint expendere de peccunia comunis illa occasione ultra soldos XX. ita quod soldi XX solummodo in anno possint expendi de pecunia et bonis comunis. occasione itineris facti apud Signum et vadum per potestatem. consules. iudicem. er scribam aut alium uel alios. »

VI.

**De pastinando domnicatu castri Sygni.**

« Item tenebor per totum tempus mei regiminis per homines Signi facere pastinari uitibus et ficubus dopnicatus castri signi sicut conuenit. ita quod quilibet homo Signi per se uel alium faciat bonam operam in ipsa pastinacione. »

VII.

**Quod Castellanus Sygni inquirat si precedens castellanus Sygni accepit seruicium.**

« Infra mensem unum post introitum mei regiminis constringam castellanum signi quod homines signi et uadi sacramento inquirat si dederint aliquid castellano signi precedentis anni uel eius uxori uel alicui de familia sua ualoris ultra fodrum preter siluestram et lac et prescizolas et caseum recentem et fruges. et sicut inuenerit denunciet michi. et si forte castellanus precedentis anni aliquid acceperit ultra quod dictum est. integre faciam accepta restitui et ipsum insuper in tantum condempnabo [...] et condempnacionem ipsam auferam ei uel fideiussoribus eius si ei tantum non inuenero. »

VIII.

**Quod Castellanus Sygni eat Vadum pro tenenda curia.**

« Item iniungam castellano ut eat ad uadum pro curia tenenda sicut est consuetum. sed non possit expendere de comuni ultra soldos duos qualibet uice qua uadit ibi. »

IX.

**De prohibendo quod nullus de Sygno uel Vadi faciat fieri instrumentum nisi per notarium Naulensem.**

« Usque duos menses post introitum mei regiminis precipiam uel precipi faciam ut de inde inuiolabiliter obseruetur in signo et uado ut nullus de ipsis uillis faciat aliquod instrumentum fieri per aliquem notarium. nisi Naulensem. preter tantum instrumentum quod necesse fuerit alicui earum uillarum saone uel alibi facere propter mutuum seu manuleuacionem aut propter comparram quam faciat ab aliquo saonensi. ineuitable occasione. et si quis contrafecerit auferam ei soldos XX. »

X.

**Quod nullus habitator Nauli possit boscare ligna uiridia in nemore castri Signi.**

« Ego prohibebo quod nullus homo seu habitator Nauli in aliquo nemore uel foresta de districtu castri signi possit boscare ligna uirida nisi licencia et uoluntate consilii uel maioris partis [...] »

XI.

**Quod aliquis non incidat arborem niridem castanee per districtum Sygni et Vadi.**

« Item constringam ne aliquis incidat arborem castanee uiridem per totum districtum signi et uadi nisi necessaria esset pro operando in domo hominis de uado et signo qui [...] aut in castro signi. et qui contrafecerit auferam ei soldos XX ad uoluntatem comunis. et faciam iurare coram me uel assessore meo castaldiones signi et uadi manifestare michi quando sciuerint aliquem contrafacere. et hominibus uadi precipiam uel precipi faciam quod aptent si oportuerit uiam trium poncium bis in anno. »

XII.

**Quod Castellanus Sygni non det mutuo pecuniam ad usuram.**

« Ego precipiam castellano signi quod non det mutuo ad usuram alicui de castellania signi. et quod de nullo suo debito compellat aliquem ad soluendum nec aliquod grauamen alicui propria causa inferat. sed de suis debitoribus coram me conqueratur. et si quis ad me appellauerit a grauamine quod indebite ei fecerit castellanus predictus. cum cognouerit per me uel per iudicem comunis Nauli quod appellans fuerit iuste grauatus. ipsum grauamen faciam obseruare. et si iniuste [...] ipsum faciam [...] quicquid ob id fuerit contrafactum. »

XIII.

**Quod fossatum fiat in Illiceta.**

« Usque duos menses ab introitu mei regiminis faciam fieri fossatum in yliceta iuxta terminos positos inter terram comunis Nauli et homines de spulturno amplum et latum sicut uide-bitur sex hominibus de (consilio) uel maiori parti eorum. et ipsum [...] faciam per [...] regiminis si placuerit consilio. »

XIV.

**Quod res castri Sygni consignentur per scriptum castellano.**

« Omnia que inuenientur in castro signi faciam consignari [...] Castellano ipsius castri. et [...] faciam scribi. eique castellano precipiam quod omni integritate custodiat et obseruet et suo restituat successori [...] cartullarii et ea que non restituet absoluat duplum precium. »

XV.

**Qualiter inuestiture hominum Sygni et Vadi fieri debent.**

« Inuestituram successionum hominum signi et uadi non faciam asque (absque) uoluntate consilii Nauli uel maioris partis ipsius nec alicui persone habitanti extra districtum Nauli concedam successionem hereditatem seu bona immobilia alicuius defuncti absque filiis. Et quilibet uel quelibet qui uel que habitauerit extra districtum Nauli. si uoluerit uenire ad habitandum in Naulo. uel Signo aut Vado uel posse. possit habere successionem uel hereditatem et bona immobilia si de iure seu consuetudine eas habere poterit. et tunc de ipsis terris fidelitatem faciat comuni Nauli et iuret non derelinquere citainaticum seu habitationem Nauli. vadi et signi. et si derelinqueret. successionem predictam seu bona amittat et tunc ipsa successio uel hereditas concedatur per comune propinquioribus defuncti seu defunctorum ipsis concordantibus ad causam. »

[...] Item [...] adfuerit reducam bestias hominum Nauli signi et uadi prout michi melius uidebitur aliquo capitulo non obstante semel per totum mensem febrarii et semel per totum mensem augusti et pluries per alios menses anni si michi uidebitur mittam scribam comunis ad signum eique precipiam quod conuocatis hominibus signi et uadi legat eis et diligenter [...] capitula faciencia mencionem de custodia signi et uadi et de his [...] ad officium castellani et utilitati dicti castri et hominum de signo et uado et que capitula dicto castellano dari faciam et [...] »

XVI.

**Quod homines Sygni et Vadi teneantur respondere hominibus Nauli in curia Nauli. et de causis inter se uertentibus a soldis XL inferius sub castellano Sygni.**

« Si qua persona Naulensis conquesta fuerit de aliqua persona de Signo uel posse. constringam eum (sic) racionem facere ei in Curia Nauli et illas personas de signo et vado consimiliter causam habentes a soldis XL inferius sub castellano signi. »

XVII.

**De faciendo iurare foresterios quod bene custodiant Yllicetam.**

« Item tenebor facere iurare foresterios Ilicete coram me uel meo uicario et eos iurare faciam quod bene custodient ipsam ylicetam et a quolibet ipsorum capiam securanciam (sicurtà) de soldis XX ut bene custodiant et si quis contrafecerit in aliquo et pro faciendis lignis ibi precium receperit auferam ei qualibet uice soldos XX. nec in ipsa yliceta bestia aliqua pascat nisi uoluntate potestatis uel consulum et consensu consilii uel maioris partis. »

XVIII.

**Quod homines Sygni et Vadi non dent possessionem alieni extraneo pro dotibus.**

« Ego prohibebo et defendam hominibus Signi e Vadi quod nullo dent alicui extraneo pro dotibus alicuius mulieris aliquam possessionem que sit in posse signi aut uadi. nisi ipse extraneus uenerit ad habitandum in Naulo aut in signo uel uado uel nisi fuerit de uoluntate consilii Nauli uel maioris partis. et si quis contrafecerit auteram ei ipsam possessionem. hoc capitulum factum fuit M.CC.LIII. mense febrarii. »

XIX.

**De foresteriis Sygni eligendis.**

« Item teneatur potestas infra dies VIII sui regiminis eligere sex foresterios consilio quatuor hominum de consilio qui debeant custodire castrum signi et ylicetam. boscos. domestica. telietas et uniuersas signi terras domesticas et saluaticas in hunc modum uidelicet qualibet nocte caustrum Signi et quocies uoluerit Castellanus possit mittere duos uel tres ex ipsis foresteriis ad custodiendum ylicetam et alias terras supradictas. in nocte in die custodiantur dicte yliceta et alie possessiones sicut consuetum est ab hinc in retro per dictos foresterios. qui foresterii habeant pro sua mercede seu remuneracione consuetum feudum et omnia alia que ab hinc in retro habere consueuerunt et teneantur dicti foresterii si inuenerint aliquam personam forensem (forestiera) in dicta yliceta dampnum inferentem auferre ab ea in die soldum I si fecerit ligna uirida et si cepos arancantem in die soldos II et si ipsi foresterii aliquam personam forensem inuenerint facere ligna in dicta yliceta ut supra dictum est teneantur auferre ab ea duplum dicte quantitatis. Item si inuenerint aliquam personam dantem dampnum in domesticis seu saluaticis possessionibus loci Signi teneantur auferre ab ea Bannum consuetum. qui foresterii teneantur reddere racionem castellanis seu castellano signi de eo quod habuerint occasione supradicta. et si quis eorum contrafecerit teneatur potestas auferre ab eo qualibet vice soldos V. »

« Nullus possit esse foresterius in Sygno nisi sit maior anni viginti. qui habeant arma competencia suis expensis. et nullus eorum possit ire in nemoribus seu forestis Sygni nisi habeat spatam competentem uel cuxermam uel falcastrum seu apiam. et infulam pro armare uel Ceruelleriam. quorum foresteriorum medietas habeat spatam uel lanceam que secum cum iuerint in forestis portare teneantur. et si aliquis ipsorum contrafecerit amittat soldos II pro qualibet uice pro quolibet et quilibet ipsorum teneatur contrafacientem accusare iuramento. et hoc capitulum habuit primum locum M.CC.LXI. die tertia febrarii. »

XX.

**Quod Castellanus Sygni teneatur reddere rationem singulis duobus mensibus.**

« Castellanus seu castellani signi qui pro tempore fuerit nel fuerint pro comuni Nauli in caustro signi teneatur seu teneantur reddere racionem clauigero comunis supradicti im presencia scribe comunis singulis duobus mensibus de omni eo et toto quod ad eum uel eos peruenerit occasione gastaldie uel ab aliquo officiario constituto in loco Signi et Vadi pro comuni Nauli. Cui racioni intersit potestas uel iudex cum tribus uel quatuor hominibus de consilio et in presencia gastaldionum Signi et Vadi et si quis castellanus seu castellani contrafecerit uel contrafecerint teneatur potestas auferre ab eo qualibet uice. soldos XX. habuit locum M.CC.LIIII. die II. febrarii ».

XXI.

**Qui fuerit Gastaldio in uno anno in sequenti esse non possit.**

« Quicunque Gastaldio seu forator in signo uel vado constiterit uno anno nullo modo Gastaldio seu forator in signo et vado in sequenti anno esse possit. et habuit locum M.CC.LIIII. die secunda febrarii ».

XXII.

**Quod causa in qua appellatum fuerit mittatur extra ad expensas appellantis.**

« Si qua persona causam habuerit et aliqua alia persona sub examine potestatis uet iudicis seu alicuius nauli magistratus et im processu ipsius cause super aliquo articulo uel questione et maxime in diffinitiua sentencia consilium petierit extra. expensis ipsius petentis extra mitatur nullo grauamine expensarum aduerse parti interposito. »

XXIII.

**Quod capsia una habeatur pro reponenda pecunia percepta de sale.**

« Item statutum est quod Capsia una habeatur pro comuni que Capsia gubernetur et teneatur eo loco quo placuerit consilio uel maiori parti consilii. In qua capsia uniuersam pecuniam habitam ex sale comunis statim clauiger salis deponat et gubernet per foramen seu foramina factum uel facta in copertorio dicte capsie. nec aliquam pecuniam habitam ex ipso sale deferat domui uel alibi sed eam gubernet in dicta Capsia sicut superius dictum est. et que Capsia habeat duas clauaturas diuersarum contrariarum et duobus clauibus contrariis unam quarum teneat clauiger salis si fuerit. aliam teneat clauiger comunis et si unus clauiger fuerit tantum altera clauis deponatur apud eum quem uoluerit maior pars consilii. et habuit locum Millesimo ducentesimo LIIII. die secunda febrarii. »

XXIV.

**Quod nullus reuenditor emat uinum nisi a ciuibus Nauli.**

« Aliquis reuenditor seu reuenditrix Nauli ciuitatis uel aliqua alia persona qui uel que reuendat vinum minutum seu ingrosso non possit nec debeat emere uinum aliquo modo ab aliqua persona nisi a Ciuibus Naulensibus uel ab hominibus iurisdictionis Nauli et quod uinum natum sit in Naulo uel posse Nauli uel [...] iurisdictione in qua ciuis Naulensis seu homo iurisdictionis Nauli possessionem habeat ex qua natum sit et pro qua expendat in comuni Nauli et si quis contrafecerit amitat totum vinum et soldum I pro qualibet mexeta et medietas vini sit accusatoris et ipse accusator priuatus habeatur. preterea si qua persona Naulensis fecerit aportari in Naulo aliquam quantitatem vini que non sit de vinea sua seu alicuius Naulensis uel hominis Nauli iurisdictionis sub fraude causa dandi seu reuendendi alicui reuenditori seu reuenditrici teneatur potestas auferre ab eo qualibet vice soldos XX. et habuit locum M.CC.LIIII. die II febrarii et legatur im parlamento ter in anno. »

XXV.

**Quod nullus habitator Nauli possit uel debeat emere uinum ab aliquo extraneo causa reuendendi.**

« Nullus habitator uel habitatrix Nauli possit uel debeat emere vinum ab aliquo extraneo causa reuendendi uel aliquo alio modo exceptis potestate Iudice et scriba comunis Nauli qui possint emere vinum a quacumque persona et si quis contrafecerit amitat totum vinum quod emerit dicta causa et soluat comuni qualibet vice pro banno soldos XX. et im parlamento ter in anno legatur. »

XXVI.

**Quod reuendentes uinum scribi faciant in cartulario quantitatem uini per eos empti. et precium.**

« Teneantur omnes reuenditores et reuenditrices iuramento dicere et scribi facere in cartulario comunis quantitatem vini quod emerint ab aliqua persona et precium ipsius vini et nomen venditoris neque dictum vinum vendant nisi predicta obseruauerint. et si quis uel si qua eorum contrafecerit teneatur potestas ab eo uel ab ea auferre qualibet uice qua contrafecerit soldos V. »

XXVII.

**Quod Iudex teneatur inquirere instrumenta et priuilegia comunis Nauli.**

« Teneatur Iudex qui pro tempore fuerit infra duos menses a die sui regiminis inquirere omnia instrumenta et priuilegia comunis Nauli que sunt in camara comunis Nauli et innicium (sic-indice?) ipsorum instrumentorum seu priuilegiorum facere scribi scribe comunis Nauli in quodam quaterno carte ad hoc specialiter constituto. ita quod quandocunque neccesse fuerint pro comuni possint facilius reperiri et inquiri per dictum quarternum. qui quarternus ponatur in capsia comunis Nauli et illi qui tenuerint claues ipsius capsie in uno anno in sequenti anno eas tenere minime possint. »

XXVIII.

**De exaltanda turri Sygni si conscilio placuerit.**

« Teneatur potestas infra mensem sui regiminis consilium facere in quo proponat et proponere teneatur alcius extolendi per unum solarium Turrem signi et de ea sic preparanda quod homines qui custodiunt dictum castrum seu locum possint stare super eum et secundum quod placuerit maiori parti consilii. Ita teneatur facere. et adimplere. »

XXIX.

**Quod clauiger comunis det cautionem de libris centum.**

« Ille qui clauiger fuerit comunis Nauli dare debeat caupcio nem de libris centum Ianue hoc intellecto quum reddet racionem alteri clauigeri si de rebus comunis seu denariis (minus) inuentum fuerit a soldis decem superius quod potestas infra dies quindecim teneatur duplum rerum uel denariorum qui uel que in dicta racione minus inuenti uel inuente fuerint a dicto clauigero auferre si ab ipso habere poterit. et si ab ipso habere non poterit teneatur auferre ab caupcione dicti clauigeris ut supra dictum est de clauigero non obstante capitulo qui legitur de fide quod incipit Si quis Naulensis. »

XXX.

**Quod minores officium non habeant.**

« Aliquis homo minor viginti quinque annis non possit nec debeat habere aliquod officium ordinarium comunis Nauli exceptis ponderatione grani et farine et scriba farine et executore et campariis vinearum. »

XXXI.

**De pena illorum qui inuenti sunt portare cannas.**

« Si aliqua persona nauli inuenta fuerit cannas adducere de terratico seu posse nauli uel aliquo caneto quod sit alicuius Naulensis et non obstenderit. ille qui sic inuentus fuerit adducere cannas a quo eas habuerit soluat comuni pro una quaque canna denarium unum et quilibet teneatur eum accusare de quo accusator habeat medietatem et comune aliam medietatem et accusator habeatur priuatus. saluo tantum quod quilibet possit cannas suas incidere quociens uoluerit qui teneatur demonstrare si appellatus fuerit de quo caneto inciderit si inde fuerit appellatus. »

XXXII.

**Quod episcopus Naulensis faciat fleri monumentum unum.**

« Teneatur potestas infra mensem sui regiminis rogare dominum episcopum naulensem ut suis expensis debeat facere fieri honore suo et amore comunis Nauli morimentum unum nouum cum subscriptione in ecclesia sine cimiterio Beati paragorii in quo trasferantur reliquie seu corpus domini philippi episcopi Naulensis quondam bone memorie. »

XXXIII.

**Quod nullus executor exeat extra districtum Nauli nisi infrascriptis de causis.**

« Nullus executor comunis Nauli debeat uel possit exire extra districtum Nauli pro aliquo seruicio seu aliqua ambaxata alicui faciendo uel facienda. si exiuerit dictum districtum ea die qua exiuerit teneatur redire sed pro comuni possit ire et pernoctare tociens et quociens et quocunque comuni fuerit neccesse. et si pro comuni iuerit habeat pro eius mercede denarios VIII pro quolibet die et non plus. et si quis eorum contrafecerit teneatur potestas auferre ab eo qualibet uice soldos quinque. »

XXXIV.

**De faciendo conscilio pro facto forestatorum.**

« Item teneatur et debeat potestas seu teneantur Consules si fuerint et debeant infra mensem sui regiminis facere consilium in quo proponat et dicat. seu proponant et dicant supra facto bannorum illorum qui banniti sunt pro comuni Nauli a tribus annis citra quorum bona fuerunt publicata et de bonis ipsorum restituendis matri seu fratri seu sorori uel uxori uel alicui ex propinquioribus ipsorum forestatorum seu unius eorum et sicut consilio uel maiori parti consilii placuerit teneatur potestas uel teneantur consules si fuerint obseruare. »

XXXV.

**Qualiter officiarii debent habere salarium eorum.**

« Tam potestas et iudex et scriba quam alii officiarii comunis Nauli habeant salarium seu feudum sibi constitutum a dicto comuni in hunc modum uidelicet de tribus in tres menses pro rata salarii seu feudi sui ita quod ultima paga seu solutio fiat ad medium Ianuarium non obstante capitulo qui legitur de salariis solvendis. »

XXXVI.

**Quod rasperii anni preteriti non eligantur.**

« Teneatur potestas non eligere in opficio rasparie illos duos rasperios qui fuerunt in anno proximo precedenti currente Millesimo ducentesimo quinquagesimo quarto si aliquos alios poterit inuenire quos inquirere teneatur suo posse et si aliquos alios elegerit in dicto opficio rasperios et non illos qui fuerunt rasperii tempore superius determinato. possit et debeat dare cuilibet ipsorum ultra id quod in capitulo de rasperiis continetur pro suo salario soldos X non obstante ipso capitulo de rasperiis. et si contigerit quod dictus potestas non posset inuenire aliquos alios rasperios nisi illos qui fuerunt in anno proximo precedenti possit eos eligere tamen non possit nec debeat eis dare aliquod aliud pro suo salario nisi id quod continetur in dicto capitulo de rasperiis eligendis. et habuit locum M.CC.LV. die II febrarii. »

XXXVII.

« Ego electus Iudex comunis Nauli tenebor iuramento speciali quod non ero arbiter alicuius questionis uel aliquarum questionum inter Naulenses uertentis uel uertentium toto tempore quo ero Iudex comunis Nauli nisi illa die qua electus eorum arbiter uel arbitrator diffiniero questionem illam. »

XXXVIII.

« Ego habebo et eligam unum scribam ad Cabellam Salis quem eligam uoluntate Consilii uel maioris partis. qui scriba teneatur semper vendicioni salis interesse et quantitatem salis uenditam ad presens quando uendetur scribere. Cabellator seu Cabellatores salis teneatur vendicioni salis supradicte semper interesse et non accipiat ipse Cabellator uel non accipiant ipsi Cabellatores aliquos drictos de ipso sale nisi presente scriba sepedicto et ipso scriba presente in capsieta eos reponant et ipsos denarios semper [...] eos in capsieta reponi [...] non possit nec debeat dictus scriba exire de Naulo aliquo modo nisi licencia tocius consilii uel maioris partis. dicto scribe salis nec dabo nec dari consenciam ultra libras [...] et minus si pro minori precio potero eum [...] quod quidem inquirere tenear. »

XXXIX.

« Aliqua persona Naulensis habens oliuarium in quo oliue moluntur non possit nec debeat accipere nec habere pro mercede siue pensione ipsius oliuarii ultra [...] partem de oliuis in ipso oliuario molitis et si quis contrafecerit auferam ab eo nomine pene soldos V pro qualibet uice. et legatur im parlamento tempore conuenienti uel per terram preconizetur. »

XXXX.

**Quod incantantes pisces non portent pisces antequam ipsos emant.**

« Nulla persona incantans uel emens ad mercatum pisces alicuius piscatoris Naulensis non possit nec debeat ponere manum in ipsis piscibus neque ex ipsis aliquem reportare nisi prius dictos ad mercatum emerit et sibi fuerint dicti pisces tanquam plus offerenti liberati et traditi et si quis contrafecerit auferam ab eo qualibet uice soldos duos et in parlamento ter in anno legatur. »

XXXXI.

**Quod nemo boscet in pineta nisi causa pastinandi continue.**

Non concedam sed penitus prohibebo quod aliqua persona Naulensis possit uel debeat boscare in pineta aliquo modo nisi causa pastinandi continue totam terram quam boscauerit. quod quidem unicuique Naulensi sit licitum. et si quis contrafecerit qualibet uice auferam contrafacienti in die soldos duos in nocte soldos quatuor. »

XXXXII.

« Ego prohibebo et contradicam quod aliqua persona Naulensis non possit nec debeat terram seu possessionem suam alicui persone de uosis nec de costa locare uel libelario nomine dare ab hac die in antea et si quis contrafecerit auferam ab eo soldos X et compellam eum dictam terram recuperare et ter in anno legatur in parlamento. »

XXXXIII.

« Teneatur cabellator salis facere racionem coram potestate uel iudice et scriba comunis Nauli et tribus uel quatuor hominibus de consilio de qualibet uolta salis quando totus sal in ipsa uolta positus expretus et uenditus fuerit ante quam uendatur aliquomodo de aliquo alio salro (saliero?) alia uolta vendito et si contrafecerit auferam ab eo soldos XX qualibet uice. »

XXXXIV.

**Quod Iudex qui fuerit in uno anno non sit Iudex in sequenti anno.**

« Tenebor iure speciali quod non consenciam sed penitus prohibebo quod iudex qui fuerit uno anno comunis Nauli iudex. in sequenti anno dicti comunis iudex esse possit aliquo modo. preterea iuramento compellam omnes electores iudicis quod aliquem non eligant in iudicem qui iudex comunis Nauli fuerit in anno proximo precedenti. et si contrafecerint uel aliquis eorum contrafecerit auferam a contrafaciente libras viginti quinque quas ei nullo modo restituam sed ipsas ad hutilitatem et proficuum comunis Nauli retinebo et si ei tantum de mobili non potero inuenire ab eo de inmobili duplum auferam et comuni retinebo et si de mobili seu de immobili quantitatem supradictam minime potero inuenire ipsum forestabo et eum pro forestato habebo donec libras viginti quinque comuni soluerit. Compellam etiam emendatores quod istud capitulum nullo modo debeant cassare uel emendare et si quis ipsorum contrafecerit contrafacienti penam superius nominatam in omnibus obseruabo. »

XXXXV.

**Sacramentum Iudicis comunis Nauli.**

« Ego electus iudex comunis Nauli iuro ad sancta dei euangelia quod in duobus annis proximis sequentibus scilicet in aliquo ipsorum duorum annorum non ero iudex comunis Nauli uel rector nec aliquod officium in Naulo habebo nec dabo operam nec tractabo quod aliquis iudex in sequenti anno uel aliquo dictorum duorum annorum in iudicem comunis Nauli eligatur. et si dixero alicui ex consiliariis quod me eligat iudicem comunis in sequentibus duobus annis uel aliquo ipsorum annorum uel quod uelim in officio Nauli remanere debeam totum meum salarium amittere neque ex ipso aliquid petere ualeam a dicto comuni. et potestas Nauli teneatur dictum salarium a me auferre si predicta fecero. »
Collezione
Pergamene di Noli