Documento 40.11

Contenuto

Titolo
Documento 40.11
Data
1218, gennaio 11
Data topica
Genova
In realtà in orto Balduini Medici
Regesto
Enrico II vende al comune di Noli, rappresentato dal console Ugone Beinaso, la metà del castello e delle ville di Segno e di Vado per il prezzo convenuto di duemila lire di moneta genovese.
Lingua
Latino medievale
Luoghi citati
Segno
Trascrizione
« In nomine domini Amen. Ego Henricus Marchio Saone. uendo trado et cedo tibi vgoni belnazo. Consuli Nauli nomine comunis nauli Medietatem pro indiuiso. Castri quod appellatur Signum. et ville ipsius castri et mediatatem pro indiuiso ville que appellatur uadum. que meditatem ad me de iure pertinent et quas cum dicto comuni communes habebam pro indiuiso. Has autem meditatem tibi vgoni Consuli Nauli uendo. cedo trado nomine ipsius comunis prout maxime optimequè sicut et libere et integre et plenarie. cum ingressu et egressu. uiis et semitis et stratis et cum omnibus adiacentibus et cum omnibus pertinentibus ad meditatem predictas. uel ad ipsius castri et villarum quod non possunt diuidi. sicut que habebam de iure uel sine iure uel contrarius. uel videbar habere tenere possidere. uel detentacionem habere uel quiete possidere in edificiis ipsius castri. et in loco siue monte ipsius castri. et in villis predictis. uidelicet in ecclesiis et ad ipsas ecclesias pertinentibus. in hominibus et mulieribus et eorum rebus. et capcionibus earum in omni iure districtu. comitatu seu contili et in omnibus hominibus et fidelitatibus ipsorum habitancium in predictis locis seu villis. et in fidelitatibus aliorum hominum aliis habitancium si qui sunt et in foldris in placitis et bannis et ciltima (forni) et in Molendinis. in aquis in aquariis et in fontibus. et piscacionibus. in portu et ripa et venacionoli et passeis. et pedagiis. in fictis et drictis et quibuscumque et ut cunque reddatibus in terris domesticis. cultis et incultis. et uice. aliisque quibusmodis et arciis in pratis siluis platis et nemoribus et ruinis. alluuionibus et aggregacionibus. in successionibus et acenamentis omnibus tam ex successionibus quam aliunde. in exercitiis et cavalcatiis. et auxiliis hominum tam personalibus quam pecunariis. Et generaliter in omnibus aliis. ipsi castro et villis pertinentibus. et que habebam uel habere videbar in ipso castro et villis et ex ipso castro et villis. et occasione ipsius castri. et villarum. et per ipsum castrum et villas. et in confinibus ipsius castri et villarum et villis. tali modo quod hec generale clausula tantum valeat ac si omnia essent nominatim expressa. Insuper do et cedo et mando tibi vgoni Consuli nauli nomine predicti comunis omnia iura. et omnes actiones et peticiones et perseucaciones. deffensiones et exceptiones. reales et personales. vtiles et directas et reales et personales. vtiles et directas. que et quas habeo in dicto castro. et predictis villis. uel occasione predicti castri. et villarum. uel propter castrum et villas. tali modo quod dictum comune uel possit agere et experiri et esse et homines dictoram locorum deffendere quasi dominus uel ipse iure possiderei. et in me aliquo modo sub aliquo ingenio retinendo in omnibus predictis uel in aliquo predictorum. Predictam autem vendicionem et tradicionem et mandacionem et dacionem facio precio finito libris et ducentis milium denariorum Ianue de quibus me bene solutum et quietum. Renuncians exceptioni non numerate pecunie. uel non irreti precii. et Renuncians legibus dicitibus quod si fidelis dat causam contrarii (sic) bone fidei quod ipse contratus nullus est ipso iure et legibus dicetibus quod si dolas incidit in contratum quod purgari debet. et legi seu constitucioni dicenti quod si in vendicione fit deceptio ultra dimidiam iusti precii quod rescindenda est vendicio uel iustum precium debet suppleri. Et si et in hac vendicione quod valeat ultra dimidiam iusti precii. illud totum et quidquid de iure possem consequi dono et remitto generaliter remitto. Renuncians omni le(g)um auxilio quo me possem iuuare in hac parte. tali modo quo(t) hec generalis renunciatioadundum valeat ac si specialiter omnia. et nominatim essent expressa. omnia uero predicta tibi vgoni consuli nauli bona fide et sine fraude ab omni persona deffendere promitto. per me et heredes meos. quod si deffendere noluero. uel aliquo modo substrahere quesiero. tunc in duplum tibi vgoni consuli nauli nomine comunis nauli restituere promitto prout res esset meliorata uel valuerit sub extimatione precii facta in consimilibus locis et omnes expensas quas faceret dictum comune in causa tibi Consuli nauli restituere promitto. nomine ipsius comunis stipulanti. et pro hiis omnibus attendindis et obseruandis omnia mea bona habita et habenda tibi pignori obligo nomine comunis nauli. in quibus dictum comune habeat ingressum donec de pena predicta esset integre persolutum. preterea promitto tibi consuli nauli nomine ipsius comunis stipulanti. me adiuuare dictum comune bona fide et sine fraude contra omnes personas ad omnia predicta tenenda et deffendenda. et manutenenda videlicet tam per me quam per meos heredes et quod bona fide et sine fraude prohibebo. ne fiat insultus uel invasio uel furtum uel rapina in homines signi uel vadi uel in rebus ipsorum et si aliquis hoc faceret. quod deus aduertat. ad ea recuperanda seu vendicanda dabo consilium et adiutorium bona fide et sine fraude. per me et per meos heredes. Et non leuabo pedagium super homines predictos uel super res corum nec aliquam dacitam uel toltam uel superimposicionem nec consuetudinem nouam in terra nostra nec in terra aliena fieri faciam. Sed bona fide prohibebo et operam dabo ne fiat. Item absoluam omnes homines predictorum locorum ab omni fidelitate et debitis de quibus michi tenentur. De facto domine Comitisse vxoris mee. omnia faciam sicut ius et consuetudo uult prout dictauerit Sapiens comunis nauli. Idem faciam de facto aduocati et nepotis eius. Idem faciam de Genero meo Gulielmo qui dicitur Gratapalia. et filia mea contesono (sic). Idem faciam de aliis personis que habent ius in rebus predictis. Et si hiis aliquid deest quod suppleri debeat de iure uel de consuetudine totum illud complebo. omnia uero predicta integre et specialiter attendere et complere et obseruare et nullo tempore contrauenire per me uel per aliam quancunque personam tam per me quam per homines meos tibi vgoni consuli nauli nomine ipsius comunis stipulanti promitto et corporaliter tactis sacris dei euangeliis. inuiolabiliter iuro. Actum Ianue in orto balduini medici. testibus presentibus Iacobo quondam Ialni. Iacobo de platea Iudice. bonifacio de pataris. poncio roberto palinoxo (?). Anno dominice natiuitatis Millesimo ducentesimo XVIII. Indicione VI. die XI Ianuarii ».