Documento 40.12
Contenuto
-
Titolo
-
Documento 40.12
-
Data
-
1216, maggio 31
-
Data topica
-
In domo Ramaldi Foldrati
-
Regesto
-
Ruffino Boccanegra, giudice dei consoli di Savona, assolve il nolese Pellazza dalla multa di quattro lire inflittagli dai gabellieri savonesi.
-
Tradizione
-
Copia semplice contenuta dal cartulario di Montanario
-
Trascrizione
-
« Anno domini Millesimo ducentesimo sextodecimo. Indicione quarta. die vltimo Madii [...] ».
« Causa uertebatur inter Magistrum Raimundum et Alexandrum de sancto Romulo gabellatores Ripe Saone ex una parte. et pellaciam naulensem ex alia. dicebant siquidem suprascripti Raimundus et Alexander quod dictus pellacia emerat taurum una naue in portu Saone quod precium ascendebat summam qua eueniebat ad racionem de denariis XII per libram suprascriptis gabellatoribus libras quatuor. unde suprascriptas libras quatuor petebant sibi dari ante quam dicta nauis moueretur de portu Saone. Quibus suprascriptis pellacia respondebat dicens. ipsos nichil habere debere. quia statutum et consuetum est inter homines Saone et naulenses quod Si aliquis Saonensis emit nauim uel lignum aliquod in ripa Nauli quod nichil inde det pro ripatico seu pro Gabella. Sed libere omni modo emat. Eodem modo est statutum et consuetum quod Si aliquis naulensis emit in Ripa Saone. nauim uel lignum aliquod quod libere emat. et nichil pro ripatico seu pro Gabella soluat. et ita est optentum seu consuetum. ab eo tempore quo memoria non extat. Vnde dominus Ruffinus buccanigra Iudex Consulum Saone et uicharius. uidelicet Raimundi rustici. Gulielmi turturini. Astenghi de [...] boni Iohannis filii boni Iohannis masconi uisis testibus infrascripti precii et utriusque partis rationibus collectis et cognitis absoluunt predictum pellaciam a supradicta peticione. Actum in domo Ramaldi Foldrati et fratrum. testes truchus truchius. balduinus formica. Iohannes uacca ».