Documento 21

Contenuto

Titolo
Documento 21
Data
1239, ottobre 26
Data topica
San Paragorio, Noli
Regesto
Il popolo e il podestà di Noli approvano il compromesso con il legato pontificio con cui sono assegnate 70 lire genovesi annue al vescovo di Noli a seguito dell'istituzione della sede vescovile nolese.
Tradizione
Copia autentica del 28 maggio 1247
Descrizione materiale
Pergamena, mm. 775x342 (758-312). Disinfestata, lavata e spianata, con stuccatura di fori e rattoppo di parte marginale caduta, nel restauro del 1978-79.
Lingua
Latino medievale
Trascrizione
« Nos Lanfrancus cibo potestas sicut potestas et consiliarii et populus Naulensis more solito campana et cornu et uoce preconia congregati ad publicam concionem in ecclesia sancti paragorii Naulen. et interrogati pluries a domino Iacobo dei gratia prenestino episcopo Cardinali apostolice sedis legato uel ab alio pro eo eius presentia et mandato. an placeret nobis quod Bonauia daniel. Bonauia cassius et Pontius mabilia Sindici comuni Nauli fecerant cum domino Cardinali predicto et que promiserant ei nomine Naulensis ecclesie pro episcopo Naulensi de libris septuaginta Ianue dandis Episcopo seu episcopatui Naulensi annuatim: secundum quod in instrumento facto heri per manum Petracii de musso notarii plenius continetur. et respondentes omnes placet placet. et interrogati an aliquis uellet contradicere. seu aliquis esset cui non placeret quod a dictis sindicis factum fuerat et promissum occasione predicta. et ratificantes approbantes et confirmantes uoce unanimi et concordi nullo apparente contradictore seu cui non placeret quod fecerant. et promiserant Sindici supradicti. promittimus in presentia dicti domini Cardinalis uobis domine Gulielme Naulensis et Brugnatensis electe recipienti nomine et uice Naulensis episcopatus. quod nos pro dicto Comuni dabimus seu dictum comune dabit uobis et successoribus uestris nomine dicti episcopatus Naulensis in natale domini libras septuaginta Ianue in perpetuum annuatim. et hoc promittimus libere et pure et sine aliqua contradictione et ex causa donationis. Hoc acto quod si quando dictum comune dederit et donauerit uobis uel successoribus uestris qui pro tempore fuerint libras septingentas Ianue in possessionibus emendis in Naulo uel eius districtu uel circa secundum dispositionem uestram uel successoris uestri pro episcopatu Naulensi in perpetuum. dictum Comune liberetur ab annua prestatione predicta. Et si contrafactum fuerit in aliquo de predictis et quotiens. duplum librarum septuaginta Ianue nomine pene uobis stipulantibus nomine dicti episcopatus Naulensis et nomine successorum uestrorum promittimus nomine Comunis predicti. ratis manentibus omnibus et singulis supra dictis. pro pena uobis et predictis omnibus obseruandis obligamus uobis pro dicto episcopatu Naulensi pignori omnia bona dicti Comunis. preter Castrum Signi cum Villa ipsius Castri et preter Villam uadi. Et specialiter obligamus coctiam grani eiusdem Comunis seu introitum eiusdem coctie. et ius percipiendi eundem introitum. Quamobrem liceat uobis et successoribus uestris in dicto episcopatu Naulensi auctoritate uestra non facta solutione in termino annuatim capere ista accipere et tenere sine contradictione dicti Comunis et cuiusque persone quoadusque uobis seu dicto episcopatui fuerit integre satisfactum. Et si forte dictus introitus non sufficeret. habetis et habere debetis introitum molendinorum dicti Comunis et ius percipiendi ipsum introitum sicut dictum est de introitu grani. Et faciemus et curabimus ita sub pena predicta et obligatione predictorum bonorum quod illi quibus est obligatus dictus introitus grani. seu ius percipiendi introitum ipsum uel in ipso habent ius aliquod. remittent ipsum uobis. et in percipiendo ipsum et in iure percipiendi. preferent uos et constituent potiorem quocunque iure uel titulo pertineat ad eosdem. Iurantes ego potestas sicut potestas." et ego Tebaldus executor et nuntius seu preco dicti Comunis in anima omnium consiliatorum et populi clamantium et mandantium iura in anima cuiuslibet nostrum in nomine domini. iuramus tactis sacrosanctis dei euangeliis quod dictum Comune attendet et obseruabit omnia et singula supra dicta. Preterea ego Brunus de Silua remitto uobis predicte domine electe nomine dicti episcopatus Naulensis. et per nos successoribus uestris omne ius quod habeo ex quacunque causa in coctia grani dicti Comunis. seu in iure percipiendi introitum ipsius grani. ut si dictum Comune non obseruauerit omnia et singula supra dicta possitis accipere auctoritate uestra sine omni mea contradictione coctiam ipsum seu introitum eius. et m (?) facere uelle vestrum usque in libras septuaginta. et ipso iure intelligamini et sitis potior me et michi preferendus in perceptione ipsius introitus et in iure percipiendi usque in libras septuaginta. Ad hec Nos dictus Legatus excommunicamus potestatem Naulensem et consiliarios et terram supposimus interdicto si predicta omnia et singula non fuerint obseruata. Actum Nauli in dicta ecclesia sancti paragorii. testes Bartholomeus canonicus Ianuensis. Tebaldus uice comes Obertus de [...] iliano. et Iohannes buxius capellani dicti domini Cardinalis. Bartholomeus ferrarius Iudex et Symon de Bobio notarius. Anno dominice natiuitatis Millesimo ducentesimo tricesimo nono. Indictione duodecima. die uicesimo sexto Octobris inter primam et terciam ».
« Ego Petracius de musso Aule Imperialis et Palatii Ianuensis Notarius scripsi et duo instrumenta unius tenoris feci unum pro episcopatu Naulensi et aliud pro sepedicto Cardinali. ut sciant Naulenses quod debeant obseruare. Specialiter autem [...] domini Oberti lecacorii iuris ciuilis professoris. Assessoris et Iudicis domini Bernardi de Castello nouo potestatis [...] instantem peticionem Oberti medii catanii (?) Iudicis dicti Comunis Nauli qui precepit id michi non obstante contradictione Gulielmi Brugnatensis electi et procuratoris episcopatus Naulensis opponentis in iudicio contradictionis et dicentis ipsum instrumentum refici non debere cum altera uice completum in carta uiciosum appareret in eo quod nomen et signum meum erant de ipsa carta incisa [...] ea scripseram sine aliquo uicio et aliqua lesione. Quod preceptum mihi fecit dictus Assessor in millesimo ducentesimo quadragesimo septimo die uicesima octaua Madii inter nonam et uesperas in domo Furnariorum qua regitur curia Iuniensis (o Ianuensis?) presentibus Gulielmo hebriaco malocello. Gulielmo furnario iuuene Oberto passio et Nicolao de uultabio causidicis et Oberto de langasco scriba Comunis Ianue testibus rogatis [...] instrumentum rescripsi fideliter ab autentico et originali cartulario meo nichil addendo nec mutando nec diminuendo per quod substantia facti mutata sit uel in aliquo uiciato ».
« In nomine domini amen. Super eo quod petitur ex parte comunis Nauli. Petracium de musso scribam compelli debere per nos Obertum lecacorium describere in formam publicam Instrumentum quoddam factum inter Comune Nauli ex una parte. et dominum electum Naulensem ex alia et quod instrumentum scripsit Petracius predictus et quod incipit Nos Lanfrancus cibo potestas et consiliarii et populus Naulensis more solito et cetera et finit Millesimo ducentesimo trigesimo nono. Indictione duodecima die vigesima sexta octubris. Inter primam et terciam. Visis et auditis hinc inde propositis. Nos Obertus lecacorium iuris ciuilis professor domini bernardi de castronouo Ianuensis Potestatis iudex et assessor habito consilio vilielmi rubei et bartholomei Iudicis et ferrarii de castro. dicimus et pronunciamus dictum Petracium cogendum esse ad dictum Instrumentum faciendum seu reficiendum pro Comuni Nauli cum ipse Petracius sit scriba comunis et persona publica et ipsum cogere debeamus ad suum officium in hoc exercendum. Actum Ianue in palatio fornariorum. Anno dominice Natiuitatis Millesimo ducentesimo quadragesimo septimo. Indicione quarta. die vigesimo octauo Madii. Testes Obertus [...] Iudex et [...] quondam [...] embriaci ».
« Ego Obertus de langasco Notarius Imperialis curie Iudex ordinarius iussu supradicti Iudicis et Assessoris scripsi ».