Documento 39.01

Contenuto

Titolo
Documento 39.01
Data
1171, febbraio 2
Regesto
Sentenza di arbitrato dei consoli di Genova, con cui si decidono le controversie insorte fra gli uomini di Noli e il marchese Enrico di Savona a cagione dei forni e dei molini.
Tradizione
Copia semplice dal cartolare del notaio Secondo
Lingua
Latino medievale
Luoghi citati
Genova
Noli
Trascrizione
« ✠ Nos Ianuensium Consules de communi Obertus recalcatus. Otobonus de albericis. et Boiamundus odonis. amicabili conuentione potiusquam iudiciali calculo finem imponere cupientes litibus et controuersiis que inter marchionem et Naulenses uertebantur. cum ambe partes inde sub iuramento firmauerint obseruare

et adimplere quicquid inde sententia uel concordia diffinierimus. laudamus quod Naulenses ipsi marchioni soluere teneantur et soluant libras quadringentas denariorum ianue. libras uidelicet centum usque proximum natale domini. et libras centum usque proximum carneleuarium. et libras ducentas usque proximum pentecostes. Laudamus quoque quod ob hoc Naulenses amodo habeant semper sine contradictione marchionis predicti et heredum eius ac omnium personarum per eos et quiete possideant molendina omnia et furnos de nauli et pertinentiis eius de quibus inter eos controuersia erat. cum edificiis uidelicet. territoriis et acqueductibus omni iure et commodo ad ipsa pertinentibus. Et quod de cetero nulla ratione Naulenses inquietudinem uel molestiam patiantur per ipsum marchionem uel heredes eius aut aliquam personam per eos. de molendinis seu furnis et eorum ullo iure uel commodo in nauli. et eius pertinentiis sicut dictum est. constructis et construendis. nec occasione alicuius iuris quod in eis competat marchioni alioquin eos possit ullo modo conuenire uel molestare. Et hec omnia ambabus partibus sub omni debito iuramenti quo nobis tenentur firmiter iniungimus et ordinamus. eo sane intellecto quod si qua partium predicta obseruare contempserit. aut aliquatenus contrauentre presumpserit. ab omni iure molendinorum et furnorum de quibus supra dictum est. omnifariam priuetur et cadat. nec alioquin in eo aduersus partem huius laudis tenorem seruantem. ullum ius inde ullamue possit exigere rationem. Hec autem dicimus salua nimirum in ceteris omnibus a molendinis et furnis ut supra distinctis conuentione facta inter ipsum marchionem Enricum et commune ianue. in consulatu Iohannis malocelli. Gulielmi lusii. Oberti cancellarii. et Gulielmi porci. sicut in registro nostri comunis scripta est. cum eo quod addidimus ipsi conuentioni pro marchione prout nobis per idoneos testes fidem fecit conuentum sibi fuisse et firmatum. sed in registro minus scriptum. quam conuentionem

totam laudamus partes ratam firmam et inconcussam habere per omnia et tenere sicut in registro scripta erat. et per nos est additum. — Actum Ianue in domo lanfranci grancii feliciter. millesimo. centesimo. septuagesimo primo. Indictione tercia. secundo die februarii ».
« Ego Wilielmus caligepalii Notarius precepto supra dictorum Consulum scripsi ».
✠ Ego Ido guntardus testis ».
✠ Ego Nicola bersolium testis. »
Documenti collegati
Documento 40.01