Documento 39.03

Contenuto

Titolo
Documento 39.03
Data
1186, novembre
Data topica
Voze
Regesto
Convenzione fra il marchese Oddone di Savona e gli uomini di Noli circa il diritto di far legna nel bosco di Iliceta.
Tradizione
Copia semplice dal cartolare del notaio Secondo
Lingua
Latino medievale
Trascrizione
« In christi nomine. Placuit atque conuenit inter dominum Odonem marchionem saone. et inter homines nauli de discordia que erat inter eos. uidelicet de toto nemore et ilixeta (1) quod nemus capit fines a riuo marcellino usque ad mare. quod dominus Oddo dat eis predictum nemus et ilixetam a riuo marcellino sicuti strata uadit usque ad curiam orchi. et usque ad curiam mallarum.

et usque in iugum. et usque ad scaletas uersus curiam signi. usque in mare causa boscandi. exceptis uillis et campis atque pratis que sunt intra predictos confines. Et si homines nauli inuenerint infra istos campos arbores eis necessarias. debent capere pro boscare. et hoc sine studio. Et de toto scadego quod exierit infra istos confines. debent habere medietatem. exceptis suis hominibus et hominibus sui fratris. et hominibus nauli. Preterea dominus Oddo et commune nauli debent mittere communiter forestarios in hoc nemore unusquisque de suis. Homines uero marchionis uel alii homines infra istos confines non debent runcare uel campum nouum facere. nec aliquid super addere nisi illos qui modo sunt ibi. Illam siquidem potestatem quam homines marchionis infra istos confines habebant causa boscandi. similiter habeant. Infra istos confines sicut in hac carta continetur. totum adiuuabit hominibus nauli defendere dominus Odo contra omnes homines qui minuere uoluerint excepto imperatore. Et sicut dominus Odo tenetur adiuuare et saluare et defendere predictum nemus contra omnes homines hominibus nauli qui minuere uoluerint. ita homines nauli tenentur uersus dominum Odonem defendere et adiuuare. Pro ista discordia dederunt homines nauli et pro predicto nemore domino Odoni ducentas libras ianue monete nomine transactionis. Totum sicut continetur in hac carta. Dominus Odo iurauit per se. et per suos filios super sancta dei euangelia. et per suos heredes attendere et complere in omnibus et per omnia bona fide et sine fraude et omni malo ingenio. sub pena dupli in bonis suis. Hoc iuramentum fecerunt Anselmus de quiliano. et Sismundus de quiliano. Raimundus de quiliano. et complures uillani de signo qui sunt scripti in nostro cartulario de communi. homines de signo. Tebaldus gauosus. Aimericus de plano. Richardus de carpaneta. Nicolaus de sancto ermo. Anselmus de sancto ermo. Iordanus paradisus. Petrus mollis. Facius bibensaquam. Arnaldus bursanegus. Iordanus muzardus. Anfossus de duonaria. Seruus dei prouincialis Segno preionus. Aicardus musia (o musca). Aicardus gauosus. Nadal de ansuina. Seruus dei bessus. Sicardus lotus. Raimundus de elma. Vitelinus de costa. Obertus de carpeneta. Baudus bellandus. Et hoc fuit factum in consulatu Gandulfi de Vasco. Rubaldi galline. Baudi blanci. Rainaudi peraschi. Testes rogati Anselmus de quiliano. Obertus lucensis. Sibilatorius de lanerio. Guastauinus rubaldi de liuolia. Vilielmus cocus de turre. dundeus de talaui. Vastarimus de matamal. Paganus de uerdana. Actum in loco qui dicitur uose apud domum de grana. Anno domini. millesimo. centesimo. LXXXVI. Indictione IIII. mense Nouembris ».
« Ego Girardus notarius precepto et uoluntate ambarum partium rogatus scripsi ».
Documenti collegati
Documento 40.03