Documento 39.05

Contenuto

Titolo
Documento 39.05
Data
1193, agosto 7
Data topica
San Paragorio, Noli
Regesto
Il marchese di Savona Enrico II vende ai consoli di Noli i diritti della riva, della pescheria, di tutti i placiti, dei fitti delle case ed altri.
Tradizione
Copia semplice dal cartolare del notaio Secondo
Lingua
Latino medievale
Trascrizione
« In christi nomine. Ego marchio henricus filius quondam marchionis henrici guercii. do et cedo et uendo uobis consulibus de nauli. scilicet Gandulfo de guasco. et Baldo pignolo. et otoni curleto nomine ipsius communis de nauli omne ius quod habebam in ripa de nauli et in piscaria. et in piscatores nauli. hoc est ius ripe et piscarie. Item do et cedo et uendo uobis predictis pro communi de naulo recipientibus ius tenendi placita adulterii et periurii et homicidii. et ius faciendi uindictas. et generaliter omnium placitorum et penarum et bandorum. ut de cetero consules nauli qui pro tempore fuerint hec omnia libere faciant et teneant pro communi sine obstaculo et sine contradictione mea et meorum successorum. Item do et cedo et uendo uobis nomine ipsius communis omne ius quod habebam in fictis seu pensionibus domorum que sunt in burgo nauli. ut de cetero predicta ficta seu pensiones et domos habeatis et teneatis libere nomine ipsius communis ad faciendum iure proprietario quicquid uolueritis sine contradictione mea uel meorum heredum. Et generaliter remitto communi de nauli et hominibus de nauli omne ius quod habebam in hominibus de nauli et in rebus eorum in burgo uel in castro uel in eorum pertinentiis. ut de cetero liberi sint ab omni iure et districtu quod ibi habebam. exceptis fidelitatibus quas in me retineo. excepto iure pedagii quod solitus sum habere in porta pro bestiis ego et frater meus. et excepto iure quod solitus sum habere in mercato pro grano. quod appellatur lezea grani. et excepto iure sexti quod solitus sum habere de bosco. ego uel frater meus. His rebus exceptis. omnia alia iura et omne districtum quod habebam in naulo et ripa nauli et homines nauli. et in pertinentiis eius nichil in me retento preter quod supra dictum est. do et cedo et uendo uobis pro communi nauli et penitus remitto. Et hec omnia fecio pro pretio librarum mille quadrigentarum quadraginta denariorum ianue monete. quas a uobis nomine communis nauli accepisse confiteor. et quietum me uoco. et renuntio exceptioni non solute uel non numerate pecunie. Et promitto uobis omnia predicta ab omni homine defendere. et non impedire uel substrahere per me nec per submissam personam. Alioquin penam dupli de tanto quantum contrafactum esset uobis stipulantibus nomine dicti communis promitto. et ad sic obseruandum in perpetuum. omnia mea bona habita et habenda uobis nomine communis de naulo obligo. ut pena commissa liceat uobis uel consulibus qui pro tempore fuerint. uel communi de nauli intrare in bonis meis que malluerint aut mallueritis pro sorte et pena auctoritate uestra sine contradictione mea uel meorum successorum. et liceat uobis uel eis tenere usque ad satisfactionem. Et confiteor ego marchio henricus prenotatus me iurasse ad sancta dei euangelia. omnia predicta attendere et complere. et nullo modo contrauenire. uel aliquo ingenio substrahere aliquo tempore ».
« Testes rogati Obertus lucensis ianuensis. Viualdus de albuzola. Guarnerius iudex. Iacobus caensal. Bonusuassallus de castello. Cunradus cornabarla. Bellusbrunus de cassitio. Bonusuassallus raspacoria. Baldus blancus. Bellushomo. Deodatus marruccus. Gandulfus de castello ».
« Actum in loco nauli apud canonicam sancti Paragorii. Anni domini. millesimo. centesimo. LXXXXIII. Indictione nona. septimo Idus augusti ».
« Ego Girardus notarius Sacri Palatii rogatus scripsi ».
Documenti collegati
Documento 40.09