Documento 39.10
Contenuto
-
Titolo
-
Documento 39.10
-
Data
-
1198, aprile 8
-
Data topica
-
Noli
-
nel luogo detto "Planiolus"
-
Regesto
-
Patti di amicizia proposti dal marchese Enrico II agli uomini di Noli.
-
Tradizione
-
Copia semplice dal cartolare del notaio Secondo
-
Lingua
-
Latino medievale
-
Trascrizione
-
« In christi nomine.« In christi nomine. Isti sunt conuentus quos dominus henricus marchio communi nauli fecit. Castrum signi cum curia ei liberum reddit. stra (strada) currat libera. sicut faciebat antequam guerra inciperetur. saluo sibi pedagio quod nunc accipit si accipere uult. non diminuto aliquid naulensibus de iure suo circa pedagium. si conqueri de eo uellent. Offensiones et iniurias quas habitantes nauli. et ipse eis inuicem sibi intulerunt, remissis. Et de eo quod intulerunt sibi ante guerram naulenses. sit in arbitrio potestatis. uidelicet vgonis ebriaci et rectorum. et sicut continetur. Qualicumque uice uicecomes intrabit uicecomitatum. iurabit facere rationem omnibus hominibus nauli. Omnia debita que naulenses debent recipere in terra marchionis iamdicti. et homines marchionis uersa uice in naulo. hinc inde. ratio debet cognosci. Possessiones hominum nauli reddantur sine placito ».
« Testes rogati. Bonefacius de arguel. Oddo coxa. Iacobus caensal. Rufinus de marbello. Ogerius cummengus. Ogerius de monexilo. Actum in territorio nauli loco qui uocatur planiolus. Anni domini. millesimo. centesimo. nonagesimo octauo. Indictione quintadecima. dies octo aprilis ».
« Ego Girardus notarius Sacri Palatii rogatus scripsi ».